| At coluit ipse amicitias. Quis, quaeso, illum negat | 2.80.9 |
| et bonum virum et comem et humanum fuisse? de in- | 10 |
| genio eius in his disputationibus, non de moribus quae- | |
| ritur. sit ista in Graecorum levitate perversitas, qui | |
| maledictis insectantur eos, a quibus de veritate dissen- | |
| tiunt. sed quamvis comis in amicis tuendis fuerit, ta- | |
| men, si haec vera sunt—nihil enim affirmo—, non | 15 |
| satis acutus fuit. At multis se probavit. Et quidem | 81.1 |
| iure fortasse, sed tamen non gravissimum est testimo- | |
| nium multitudinis. in omni enim arte vel studio vel | |
| quavis scientia vel in ipsa virtute optimum quidque | |
| rarissimum est. ac mihi quidem, quod et ipse bonus | 5 |
| vir fuit et multi Epicurei et fuerunt et hodie sunt et in | |
| amicitiis fideles et in omni vita constantes et graves | |
| nec voluptate, sed officio consilia moderantes, hoc vi- | |
| detur maior vis honestatis et minor voluptatis. ita enim | |
| vivunt quidam, ut eorum vita refellatur oratio. atque | 10 |
| ut ceteri dicere existimantur melius quam facere, sic | |
| hi mihi videntur facere melius quam dicere. | |
| Sed haec nihil sane ad rem; illa videamus, quae a | 82.1 |
| te de amicitia dicta sunt. e quibus unum mihi videbar | |
| ab ipso Epicuro dictum cognoscere, amicitiam a volup- | |
| tate non posse divelli ob eamque rem colendam esse, | |
| quod, <quoniam> sine ea tuto et sine metu vivi non | 5 |
| posset, ne iucunde quidem posset. satis est ad hoc | |
| responsum. Attulisti aliud humanius horum recentiorum, | |
| numquam dictum ab ipso illo, quod sciam, primo utili- | |
| tatis causa amicum expeti, cum autem usus accessisset, | |
| tum ipsum amari per se etiam omissa spe voluptatis. | 10 |
| hoc etsi multimodis reprehendi potest, tamen accipio, | |
| quod dant. mihi enim satis est, ipsis non satis. nam | |
| aliquando posse recte fieri dicunt nulla expectata nec | |
| quaesita voluptate. Posuisti etiam dicere alios foedus | 83.1 |
| quoddam inter se facere sapientis, ut, quem ad modum | |
| sint in se ipsos animati, eodem modo sint erga amicos; | |
| id et fieri posse et saepe esse factum et ad voluptates | |
| percipiendas maxime pertinere. hoc foedus facere si | 5 |
| potuerunt, faciant etiam illud, ut aequitatem, modestiam, | |
| virtutes omnes per se ipsas gratis diligant. an vero, si | |
| fructibus et emolumentis et utilitatibus amicitias cole- | |
| mus, si nulla caritas erit, quae faciat amicitiam ipsam | |
| sua sponte, vi sua, ex se et propter se expetendam, | 10 |
| dubium est, quin fundos et insulas amicis anteponamus? |