Licet hic rursus ea commemores, quae optimis ver- 2.84.1
bis ab Epicuro de laude amicitiae dicta sunt. non
quaero, quid dicat, sed quid convenienter possit rationi
et sententiae suae dicere. 'Utilitatis causa amicitia est
quaesita.' Num igitur utiliorem tibi hunc Triarium pu- 5
tas esse posse, quam si tua sint Puteolis granaria?
collige omnia, quae soletis: 'Praesidium amicorum.'
Satis est tibi in te, satis in legibus, satis in mediocribus
amicitiis praesidii. iam contemni non poteris. odium
autem et invidiam facile vitabis. ad eas enim res ab 10
Epicuro praecepta dantur. et tamen tantis vectigalibus
ad liberalitatem utens etiam sine hac Pyladea amicitia
multorum te benivolentia praeclare tuebere et munies.
'At quicum ioca seria, ut dicitur, quicum arcana, qui- 85.1
cum occulta omnia?' Tecum optime, deinde etiam cum
mediocri amico. sed fac ista esse non inportuna; quid
ad utilitatem tantae pecuniae? vides igitur, si amici-
tiam sua caritate metiare, nihil esse praestantius, sin 5
emolumento, summas familiaritates praediorum fructuo-
sorum mercede superari. me igitur ipsum ames opor-
tet, non mea, si veri amici futuri sumus.
  Sed in rebus apertissimis nimium longi sumus. per-
fecto enim et concluso neque virtutibus neque amicitiis 10
usquam locum esse, si ad voluptatem omnia referantur,
nihil praeterea est magnopere dicendum. ac tamen, ne
cui loco non videatur esse responsum, pauca etiam
nunc dicam ad reliquam orationem tuam. quoniam 86.1
igitur omnis summa philosophiae ad beate vivendum
refertur, idque unum expetentes homines se ad hoc
studium contulerunt, beate autem vivere alii in alio,
vos in voluptate ponitis, item contra miseriam omnem 5
in dolore, id primum videamus, beate vivere vestrum
quale sit. atque hoc dabitis, ut opinor, si modo sit ali-
quid esse beatum, id oportere totum poni in potestate
sapientis. nam si amitti vita beata potest, beata esse
non potest. quis enim confidit semper sibi illud sta- 10
bile et firmum permansurum, quod fragile et caducum
sit? qui autem diffidet perpetuitati bonorum suorum,
timeat necesse est, ne aliquando amissis illis sit miser.
beatus autem esse in maximarum rerum timore nemo
potest. nemo igitur esse beatus potest. neque enim in 87.1
aliqua parte, sed in perpetuitate temporis vita beata
dici solet, nec appellatur omnino vita, nisi confecta at-
que absoluta, nec potest quisquam alias beatus esse,
alias miser; qui enim existimabit posse se miserum 5
esse beatus non erit. nam cum suscepta semel est
beata vita, tam permanet quam ipsa illa effectrix beatae
vitae sapientia neque expectat ultimum tempus aetatis,
quod Croeso scribit Herodotus praeceptum a Solone.
At enim, quem ad modum tute dicebas, negat Epicurus 10
diuturnitatem quidem temporis ad beate vivendum
aliquid afferre, nec minorem voluptatem percipi in bre-
vitate temporis, quam si illa sit sempiterna. haec di- 88.1
cuntur inconstantissime. cum enim summum bonum
in voluptate ponat, negat infinito tempore aetatis vo-
luptatem fieri maiorem quam finito atque modico. qui
bonum omne in virtute ponit, is potest dicere perfici 5
beatam vitam perfectione virtutis; negat enim summo
bono afferre incrementum diem. qui autem voluptate
vitam effici beatam putabit, qui sibi is conveniet, si
negabit voluptatem crescere longinquitate? igitur ne
dolorem quidem. an dolor longissimus quisque miser- 10
rimus, voluptatem non optabiliorem diuturnitas facit?
quid est igitur, cur ita semper deum appellet Epicurus
beatum et aeternum? dempta enim aeternitate nihilo
beatior Iuppiter quam Epicurus; uterque enim summo
bono fruitur, id est voluptate. 'At enim hic etiam do- 15
lore.' At eum nihili facit; ait enim se, si uratur, 'Quam
hoc suave!' dicturum. qua igitur re ab deo vincitur, 89.1
si aeternitate non vincitur? in qua quid est boni prae-
ter summam voluptatem, et eam sempiternam? quid
ergo attinet gloriose loqui, nisi constanter loquare? In
voluptate corporis—addam, si vis, 'animi', dum ea 5
ipsa, ut vultis, sit e corpore—situm est vivere beate.
Quid? istam voluptatem perpetuam quis potest prae-
stare sapienti? nam quibus rebus efficiuntur voluptates,
eae non sunt in potestate sapientis. non enim in ipsa
sapientia positum est beatum esse, sed in iis rebus, 10
quas sapientia comparat ad voluptatem. totum autem
id externum est, et quod externum, id in casu est. ita
fit beatae vitae domina fortuna, quam Epicurus ait exi-
guam intervenire sapienti.