| Age, inquies, ista parva sunt. Sapientem locupletat | 2.90.1 |
| ipsa natura, cuius divitias Epicurus parabiles esse do- | |
| cuit. Haec bene dicuntur, nec ego repugno, sed inter | |
| sese ipsa pugnant. negat enim tenuissimo victu, id est | |
| contemptissimis escis et potionibus, minorem volupta- | 5 |
| tem percipi quam rebus exquisitissimis ad epulandum. | |
| huic ego, si negaret quicquam interesse ad beate vi- | |
| vendum quali uteretur victu, concederem, laudarem | |
| etiam; verum enim diceret, idque Socratem, qui volup- | |
| tatem nullo loco numerat, audio dicentem, cibi condi- | 10 |
| mentum esse famem, potionis sitim. sed qui ad volup- | |
| tatem omnia referens vivit ut Gallonius, loquitur ut | |
| Frugi ille Piso, non audio nec eum, quod sentiat, di- | |
| cere existimo. naturales divitias dixit parabiles esse, | 91.1 |
| quod parvo esset natura contenta. Certe, nisi volup- | |
| tatem tanti aestimaretis. Non minor, inquit, voluptas | |
| percipitur ex vilissimis rebus quam ex pretiosissimis. | |
| Hoc est non modo cor non habere, sed ne palatum | 5 |
| quidem. qui enim voluptatem ipsam contemnunt, iis | |
| licet dicere se acupenserem maenae non anteponere. | |
| cui vero in voluptate summum bonum est, huic omnia | |
| sensu, non ratione sunt iudicanda, eaque dicenda op- | |
| tima, quae sint suavissima. | 10 |
| Verum esto; consequatur summas voluptates non | 92.1 |
| modo parvo, sed per me nihilo, si potest; sit voluptas | |
| non minor in nasturcio illo, quo vesci Persas esse so- | |
| litos scribit Xenophon, quam in Syracusanis mensis, | |
| quae a Platone graviter vituperantur; sit, inquam, tam | 5 |
| facilis, quam vultis, comparatio voluptatis, quid de do- | |
| lore dicemus? cuius tanta tormenta sunt, ut in iis beata | |
| vita, si modo dolor summum malum est, esse non pos- | |
| sit. ipse enim Metrodorus, paene alter Epicurus, bea- | |
| tum esse describit his fere verbis: 'cum corpus bene | 10 |
| constitutum sit et sit exploratum ita futurum.' an id | |
| exploratum cuiquam potest esse, quo modo se hoc ha- | |
| biturum sit corpus, non dico ad annum, sed ad vespe- | |
| rum? dolor ergo, id est summum malum, metuetur | |
| semper, etiamsi non aderit; iam enim adesse poterit. | 15 |
| qui potest igitur habitare in beata vita summi mali me- | |
| tus? Traditur, inquit, ab Epicuro ratio neglegendi do- | 93.1 |
| loris. Iam id ipsum absurdum, maximum malum neg- | |
| legi. sed quae tandem ista ratio est? Maximus dolor, | |
| inquit, brevis est. Primum quid tu dicis breve? deinde | |
| dolorem quem maximum? quid enim? summus dolor | 5 |
| plures dies manere non potest? vide, ne etiam men- | |
| ses! nisi forte eum dicis, qui, simul atque arripuit, inter- | |
| ficit. quis istum dolorem timet? illum mallem levares, | |
| quo optimum atque humanissimum virum, Cn. Octa- | |
| vium, Marci filium, familiarem meum, confici vidi, | 10 |
| nec vero semel nec ad breve tempus, sed et saepe | |
| et plane diu. quos ille, di inmortales, cum omnes artus | |
| ardere viderentur, cruciatus perferebat! nec tamen miser | |
| esse, quia summum id malum non erat, tantum modo | |
| laboriosus videbatur; at miser, si in flagitiosa et vitiosa | 15 |
| vita afflueret voluptatibus. |