Quod autem magnum dolorem brevem, longinquum
|
2.94.1
|
levem esse dicitis, id non intellego quale sit. video enim
|
|
et magnos et eosdem bene longinquos dolores, quorum
|
|
alia toleratio est verior, qua uti vos non potestis, qui
|
|
honestatem ipsam per se non amatis. fortitudinis quae-
|
5
|
dam praecepta sunt ac paene leges, quae effeminari
|
|
virum vetant in dolore. quam ob rem turpe putandum
|
|
est, non dico dolere—nam id quidem est interdum
|
|
necesse—, sed saxum illud Lemnium clamore Philo-
|
|
cteteo funestare,
|
10
|
Quod éiulatu, quéstu, gemitu, frémitibus
|
|
Resonándo mutum flébiles vocés refert.
|
|
Huic Epicurus praecentet, si potest, cui
|
|
<E> víperino mórsu venae víscerum
|
|
Venéno inbutae taétros cruciatús cient!
|
15
|
Sic Epicurus: 'Philocteta, st! brevis dolor.' At iam
|
|
decimum annum in spelunca iacet. 'Si longus, levis;
|
|
dat enim intervalla et relaxat.' Primum non saepe,
|
95.1
|
deinde quae est ista relaxatio, cum et praeteriti doloris
|
|
memoria recens est et futuri atque inpendentis torquet
|
|
timor? 'Moriatur', inquit. Fortasse id optimum, sed
|
|
ubi illud: 'Plus semper voluptatis'? si enim ita est,
|
5
|
vide ne facinus facias, cum mori suadeas. potius ergo
|
|
illa dicantur: turpe esse, viri non esse debilitari dolore,
|
|
frangi, succumbere. nam ista vestra: 'Si gravis, brevis;
|
|
si longus, levis' dictata sunt. virtutis, magnitudinis
|
|
animi, patientiae, fortitudinis fomentis dolor mitigari
|
10
|
solet.
|
|
Audi, ne longe abeam, moriens quid dicat Epicurus,
|
96.1
|
ut intellegas facta eius cum dictis discrepare: 'Epicurus
|
|
Hermarcho salutem. Cum ageremus', inquit, 'vitae bea-
|
|
tum et eundem supremum diem, scribebamus haec.
|
|
tanti autem aderant vesicae et torminum morbi, ut ni-
|
5
|
hil ad eorum magnitudinem posset accedere.' Miserum
|
|
hominem! Si dolor summum malum est, dici aliter non
|
|
potest. sed audiamus ipsum: 'Compensabatur', inquit,
|
|
'tamen cum his omnibus animi laetitia, quam capiebam
|
|
memoria rationum inventorumque nostrorum. sed tu,
|
10
|
ut dignum est tua erga me et philosophiam voluntate
|
|
ab adolescentulo suscepta, fac ut Metrodori tueare li-
|
|
beros.' non ego iam Epaminondae, non Leonidae mor-
|
97.1
|
tem huius morti antepono, quorum alter cum vicisset
|
|
Lacedaemonios apud Mantineam atque ipse gravi vul-
|
|
nere exanimari se videret, ut primum dispexit, quaesi-
|
|
vit salvusne esset clipeus. cum salvum esse flentes sui
|
5
|
respondissent, rogavit essentne fusi hostes. cum id quo-
|
|
que, ut cupiebat, audivisset, evelli iussit eam, qua erat
|
|
transfixus, hastam. ita multo sanguine profuso in lae-
|
|
titia et in victoria est mortuus. Leonidas autem, rex
|
|
Lacedaemoniorum, se in Thermopylis trecentosque eos,
|
10
|
quos eduxerat Sparta, cum esset proposita aut fuga tur-
|
|
pis aut gloriosa mors, opposuit hostibus. praeclarae
|
|
mortes sunt imperatoriae; philosophi autem in suis lec-
|
|
tulis plerumque moriuntur. refert tamen, quo modo.
|
|
<beatus> sibi videtur esse moriens. magna laus. 'Com-
|
15
|
pensabatur', inquit, 'cum summis doloribus laetitia.'
|
|
Audio equidem philosophi vocem, Epicure, sed quid
|
98.1
|
tibi dicendum sit oblitus es. primum enim, si vera sunt
|
|
ea, quorum recordatione te gaudere dicis, hoc est, si
|
|
vera sunt tua scripta et inventa, gaudere non potes.
|
|
nihil enim iam habes, quod ad corpus referas; est autem
|
5
|
a te semper dictum nec gaudere quemquam nisi prop-
|
|
ter corpus nec dolere. 'Praeteritis', inquit, 'gaudeo.'
|
|
Quibusnam praeteritis? si ad corpus pertinentibus, ra-
|
|
tiones tuas te video compensare cum istis doloribus,
|
|
non memoriam corpore perceptarum voluptatum; sin
|
10
|
autem ad animum, falsum est, quod negas animi ullum
|
|
esse gaudium, quod non referatur ad corpus. cur deinde
|
|
Metrodori liberos commendas? quid <in> isto egregio
|
|
tuo officio et tanta fide—sic enim existimo—ad
|
|
corpus refers?
|
15
|