| Huc et illuc, Torquate, vos versetis licet, nihil in hac | 2.99.1 |
| praeclara epistula scriptum ab Epicuro congruens et | |
| conveniens decretis eius reperietis. ita redarguitur ipse | |
| a sese, convincunturque scripta eius probitate ipsius ac | |
| moribus. nam ista commendatio puerorum, memoria | 5 |
| et caritas amicitiae, summorum officiorum in extremo | |
| spiritu conservatio indicat innatam esse homini probi- | |
| tatem gratuitam, non invitatam voluptatibus nec prae- | |
| miorum mercedibus evocatam. quod enim testimonium | |
| maius quaerimus, quae honesta et recta sint, ipsa esse | 10 |
| optabilia per sese, cum videamus tanta officia mo- | |
| rientis? | |
| Sed ut epistulam laudandam arbitror eam, quam | 100.1 |
| modo totidem fere verbis interpretatus sum, quamquam | |
| ea cum summa eius philosophia nullo modo congrue- | |
| bat, sic eiusdem testamentum non solum <a> philoso- | |
| phi gravitate, sed etiam ab ipsius sententia iudico dis- | 5 |
| crepare. scripsit enim et multis saepe verbis et breviter | |
| arteque in eo libro, quem modo nominavi, mortem | |
| nihil ad nos pertinere. quod enim dissolutum | |
| sit, id esse sine sensu, quod autem sine sensu | |
| sit, id nihil ad nos pertinere omnino. hoc ipsum | 10 |
| elegantius poni meliusque potuit. nam quod ita posi- | |
| tum est, quod dissolutum sit, id esse sine sensu, | |
| id eius modi est, ut non satis plane dicat quid sit disso- | |
| lutum. sed tamen intellego quid velit. quaero autem | 101.1 |
| quid sit, quod, cum dissolutione, id est morte, sensus | |
| omnis extinguatur, et cum reliqui nihil sit omnino, quod | |
| pertineat ad nos, tam accurate tamque diligenter caveat | |
| et sanciat ut Amynomachus et Timocrates, he- | 5 |
| redes sui, de Hermarchi sententia dent quod | |
| satis sit ad diem agendum natalem suum quo- | |
| tannis mense Gamelione itemque omnibus men- | |
| sibus vicesimo die lunae dent ad eorum epulas, | |
| qui una secum philosophati sint, ut et sui et | 10 |
| Metrodori memoria colatur. haec ego non possum | 102.1 |
| dicere non esse hominis quamvis et belli et humani, | |
| sapientis vero nullo modo, physici praesertim, quem se | |
| ille esse vult, putare ullum esse cuiusquam diem nata- | |
| lem. quid? idemne potest esse dies saepius, qui semel | 5 |
| fuit? certe non potest. an eiusdem modi? ne id qui- | |
| dem, nisi multa annorum intercesserint milia, ut om- | |
| nium siderum eodem, unde profecta sint, fiat ad unum | |
| tempus reversio. nullus est igitur cuiusquam dies na- | |
| talis. 'At habetur!' Et ego id scilicet nesciebam! Sed | 10 |
| ut sit, etiamne post mortem coletur? idque testamento | |
| cavebit is, qui nobis quasi oraculum ediderit nihil post | |
| mortem ad nos pertinere? haec non erant eius, qui in- | |
| numerabilis mundos infinitasque regiones, quarum nulla | |
| esset ora, nulla extremitas, mente peragravisset. num | 15 |
| quid tale Democritus? ut alios omittam, hunc appello, | |
| quem ille unum secutus est. quodsi dies notandus fuit, | 103.1 |
| eumne potius, quo natus, an eum, quo sapiens factus | |
| est? Non potuit, inquies, fieri sapiens, nisi natus esset. | |
| [et] Isto modo, ne si avia quidem eius nata non esset. | |
| res tota, Torquate, non doctorum hominum, velle post | 5 |
| mortem epulis celebrari memoriam sui nominis. quos | |
| quidem dies quem ad modum agatis et in quantam ho- | |
| minum facetorum urbanitatem incurratis, non dico— | |
| nihil opus est litibus—; tantum dico, magis fuisse ve- | |
| strum agere Epicuri diem natalem, quam illius testa- | 10 |
| mento cavere ut ageretur. |