| Sed ut ad propositum—de dolore enim cum dicere- | 2.104.1 |
| mus, ad istam epistulam delati sumus—, nunc totum | |
| illud concludi sic licet: qui in summo malo est, is tum, | |
| cum in eo est, non est beatus; sapiens autem semper | |
| beatus est et est aliquando in dolore; non est igitur | 5 |
| summum malum dolor. | |
| Iam illud quale tandem est, bona praeterita non ef- | |
| fluere sapienti, mala meminisse non oportere? primum | |
| in nostrane potestate est, quid meminerimus? Themi- | |
| stocles quidem, cum ei Simonides an quis alius artem | 10 |
| memoriae polliceretur, 'Oblivionis', inquit, 'mallem. Nam | |
| memini etiam quae nolo, oblivisci non possum quae | |
| volo.' Magno hic ingenio, sed res se tamen sic habet, | 105.1 |
| ut nimis imperiosi philosophi sit vetare meminisse. vide | |
| ne ista sint Manliana vestra aut maiora etiam, si im- | |
| peres quod facere non possim. quid, si etiam iucunda | |
| memoria est praeteritorum malorum? ut proverbia non | 5 |
| nulla veriora sint quam vestra dogmata. vulgo enim | |
| dicitur: 'Iucundi acti labores', nec male Euripides— | |
| concludam, si potero, Latine; Graecum enim hunc ver- | |
| sum nostis omnes—: 'Suavís laborum est praeteritorum | |
| mémoria.' Sed ad bona praeterita redeamus. quae si | 10 |
| a vobis talia dicerentur, qualibus Caius Marius uti po- | |
| terat, ut expulsus, egens, in palude demersus tropaeo- | |
| rum recordatione levaret dolorem suum, audirem et plane | |
| probarem. nec enim absolvi beata vita sapientis neque | |
| ad exitum perduci poterit, si prima quaeque bene ab | 15 |
| eo consulta atque facta ipsius oblivione obruentur. sed | 106.1 |
| vobis voluptatum perceptarum recordatio vitam beatam | |
| facit, et quidem corpore perceptarum. nam si quae sunt | |
| aliae, falsum est omnis animi voluptates esse e corporis | |
| societate. corporis autem voluptas si etiam praeterita | 5 |
| delectat, non intellego, cur Aristoteles Sardanapalli epi- | |
| gramma tantopere derideat, in quo ille rex Syriae glo- | |
| rietur se omnis secum libidinum voluptates abstulisse. | |
| Quod enim ne vivus quidem, inquit, diutius sen- | |
| tire poterat, quam dum fruebatur, quo modo | 10 |
| id potuit mortuo permanere? effluit igitur voluptas | |
| corporis et prima quaeque avolat saepiusque relin- | |
| quit causam paenitendi quam recordandi. itaque bea- | |
| tior Africanus cum patria illo modo loquens: 'Desine, | |
| Roma, tuos hostes' reliquaque praeclare: 'Nam tibi | 15 |
| moenimenta mei peperere labores.' Laboribus hic prae- | |
| teritis gaudet, tu iubes voluptatibus, et hic se ad ea | |
| revocat, e quibus nihil umquam rettulerit ad corpus, | |
| tu totus haeres in corpore. |