| Illud autem ipsum qui optineri potest, quod dicitis, | 2.107.1 |
| omnis animi et voluptates et dolores ad corporis volup- | |
| tates ac dolores pertinere? nihilne te delectat umquam | |
| —video, quicum loquar—, te igitur, Torquate, ipsum | |
| per se nihil delectat? omitto dignitatem, honestatem, | 5 |
| speciem ipsam virtutum, de quibus ante dictum est, | |
| haec leviora ponam: poëma, orationem cum aut scribis | |
| aut legis, cum omnium factorum, cum regionum con- | |
| quiris historiam, signum, tabula, locus amoenus, ludi, | |
| venatio, villa Luculli—nam si 'tuam' dicerem, late- | 10 |
| bram haberes; ad corpus diceres pertinere—, sed ea, | |
| quae dixi, ad corpusne refers? an est aliquid, quod te | |
| sua sponte delectet? aut pertinacissimus fueris, si in | |
| eo perstiteris ad corpus ea, quae dixi, referri, aut de- | |
| serueris totam Epicuri voluptatem, si negaveris. | 15 |
| Quod vero a te disputatum est maiores esse volup- | 108.1 |
| tates et dolores animi quam corporis, quia trium tem- | |
| porum particeps animus sit, corpore autem praesentia | |
| solum sentiantur, qui id probari potest, ut is, qui prop- | |
| ter me aliquid gaudeat, plus quam ego ipse gaudeat? | 5 |
| [animo voluptas oritur propter voluptatem corporis, et | |
| maior est animi voluptas quam corporis. ita fit, ut gra- | |
| tulator laetior sit quam is, cui gratulatur.] Sed dum | |
| efficere vultis beatum sapientem, cum maximas animo | |
| voluptates percipiat omnibusque partibus maiores quam | 10 |
| corpore, quid occurrat non videtis. animi enim quoque | |
| dolores percipiet omnibus partibus maiores quam cor- | |
| poris. ita miser sit aliquando necesse est is, quem vos | |
| beatum semper vultis esse, nec vero id, dum omnia ad | |
| voluptatem doloremque referetis, efficietis umquam. | 15 |