| Quare aliud aliquod, Torquate, hominis summum bo- | 2.109.1 |
| num reperiendum est, voluptatem bestiis concedamus, | |
| quibus vos de summo bono testibus uti soletis. quid, | |
| si etiam bestiae multa faciunt duce sua quaeque na- | |
| tura partim indulgenter vel cum labore, ut in gignendo, | 5 |
| in educando, perfacile <ut> appareat aliud quiddam iis | |
| propositum, non voluptatem? partim cursu et per- | |
| agratione laetantur, congregatione aliae coetum quodam | |
| modo civitatis imitantur; videmus in quodam volucrium | 110.1 |
| genere non nulla indicia pietatis, cognitionem, memo- | |
| riam, in multis etiam desideria videmus. ergo in bestiis | |
| erunt secreta e voluptate humanarum quaedam simu- | |
| lacra virtutum, in ipsis hominibus virtus nisi voluptatis | 5 |
| causa nulla erit? et homini, qui ceteris animantibus | |
| plurimum praestat, praecipue a natura nihil datum esse | |
| dicemus? | |
| Nos vero, siquidem in voluptate sunt omnia, longe | 111.1 |
| multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra fun- | |
| dit ex sese pastus varios atque abundantes nihil labo- | |
| rantibus, nobis autem aut vix aut ne vix quidem sup- | |
| petunt multo labore quaerentibus. nec tamen ullo modo | 5 |
| summum pecudis bonum et hominis idem mihi videri | |
| potest. quid enim tanto opus est instrumento in opti- | |
| mis artibus comparandis? quid tanto concursu honestissi- | |
| morum studiorum, tanto virtutum comitatu, si ea nullam | |
| ad aliam rem nisi ad voluptatem conquiruntur? ut, si | 112.1 |
| Xerxes, cum tantis classibus tantisque equestribus et | |
| pedestribus copiis Hellesponto iuncto Athone perfosso | |
| mari ambulavisset terra navigavisset, si, cum tanto im- | |
| petu in Graeciam venisset, causam quis ex eo quaere- | 5 |
| ret tantarum copiarum tantique belli, mel se auferre ex | |
| Hymetto voluisse diceret, certe sine causa videretur | |
| tanta conatus, sic nos sapientem plurimis et gravissimis | |
| artibus atque virtutibus instructum et ornatum non, ut | |
| illum, maria pedibus peragrantem, classibus montes, | 10 |
| sed omne caelum totamque cum universo mari terram | |
| mente complexum voluptatem petere si dicemus, mellis | |
| causa dicemus tanta molitum. ad altiora quaedam et | 113.1 |
| magnificentiora, mihi crede, Torquate, nati sumus, nec | |
| id ex animi solum partibus, in quibus inest memoria | |
| rerum innumerabilium, in te quidem infinita, inest con- | |
| iectura consequentium non multum a divinatione dif- | 5 |
| ferens, inest moderator cupiditatis pudor, inest ad hu- | |
| manam societatem iustitiae fida custodia, inest in per- | |
| petiendis laboribus adeundisque periculis firma et sta- | |
| bilis doloris mortisque contemptio—ergo haec in ani- | |
| mis, tu autem etiam membra ipsa sensusque considera, | 10 |
| qui tibi, ut reliquae corporis partes, non comites solum | |
| virtutum, sed ministri etiam videbuntur. Quid? si in | 114.1 |
| ipso corpore multa voluptati praeponenda sunt, ut vires, | |
| valitudo, velocitas, pulchritudo, quid tandem in animis | |
| censes? in quibus doctissimi illi veteres inesse quid- | |
| dam caeleste et divinum putaverunt. | 5 |