| Quodsi esset in voluptate summum bonum, ut dici- | 2.114.6 |
| tis, optabile esset maxima in voluptate nullo intervallo | |
| interiecto dies noctesque versari, cum omnes sensus | |
| dulcedine omni quasi perfusi moverentur. quis est autem | |
| dignus nomine hominis, qui unum diem totum velit esse | 10 |
| in genere isto voluptatis? Cyrenaici quidem non recu- | |
| sant; vestri haec verecundius, illi fortasse constantius. | |
| sed lustremus animo non has maximas artis, quibus | 115.1 |
| qui carebant inertes a maioribus nominabantur, sed | |
| quaero num existimes, non dico Homerum, Archilo- | |
| chum, Pindarum, sed Phidian, Polyclitum, Zeuxim ad | |
| voluptatem artes suas direxisse. ergo opifex plus sibi | 5 |
| proponet ad formarum quam civis excellens ad facto- | |
| rum pulchritudinem? quae autem est alia causa erroris | |
| tanti tam longe lateque diffusi, nisi quod is, qui volup- | |
| tatem summum bonum esse decernit, non cum ea parte | |
| animi, <in> qua inest ratio atque consilium, sed cum | 10 |
| cupiditate, id est cum animi levissima parte, deliberat? | |
| Quaero enim de te, si sunt di, ut vos etiam putatis, qui | |
| possint esse beati, cum voluptates corpore percipere | |
| non possint, aut, si sine eo genere voluptatis beati sint, | |
| cur similem animi usum in sapiente esse nolitis. | 15 |
| Lege laudationes, Torquate, non eorum, qui sunt ab | 116.1 |
| Homero laudati, non Cyri, non Agesilai, non Aristidi | |
| aut Themistocli, non Philippi aut Alexandri, lege nostro- | |
| rum hominum, lege vestrae familiae; neminem videbis | |
| ita laudatum, ut artifex callidus comparandarum volup- | 5 |
| tatum diceretur. non elogia monimentorum id signi- | |
| ficant, velut hoc ad portam: 'Hunc unum plurimae con- | |
| sentiunt gentes populi primarium fuisse virum.' Idne | 117.1 |
| consensisse de Calatino plurimas gentis arbitramur, pri- | |
| marium populi fuisse, quod praestantissimus fuisset in | |
| conficiendis voluptatibus? ergo in iis adolescentibus | |
| bonam spem esse dicemus et magnam indolem, quos | 5 |
| suis commodis inservituros et quicquid ipsis expediat | |
| facturos arbitrabimur? nonne videmus quanta pertur- | |
| batio rerum omnium consequatur, quanta confusio? | |
| tollitur beneficium, tollitur gratia, quae sunt vincla con- | |
| cordiae. nec enim, cum tua causa cui commodes, bene- | 10 |
| ficium illud habendum est, sed faeneratio, nec gratia | |
| deberi videtur ei, qui sua causa commodaverit. maxi- | |
| mas vero virtutes iacere omnis necesse est voluptate | |
| dominante. sunt etiam turpitudines plurimae, quae, nisi | |
| honestas natura plurimum valeat, cur non cadant in | 15 |
| sapientem non est facile defendere. |