| Ac ne plura complectar—sunt enim innumerabilia—, | 2.118.1 |
| bene laudata virtus voluptatis aditus intercludat necesse | |
| est. quod iam a me expectare noli. tute introspice in | |
| mentem tuam ipse eamque omni cogitatione pertrac- | |
| tans percontare ipse te perpetuisne malis voluptatibus | 5 |
| perfruens in ea, quam saepe usurpabas, tranquillitate | |
| degere omnem aetatem sine dolore, adsumpto etiam | |
| illo, quod vos quidem adiungere soletis, sed fieri non | |
| potest, sine doloris metu, an, cum de omnibus gentibus | |
| optime mererere, cum opem indigentibus salutemque | 10 |
| ferres, vel Herculis perpeti aerumnas. sic enim maiores | |
| nostri labores non fugiendos tristissimo tamen verbo | |
| aerumnas etiam in deo nominaverunt. elicerem ex te | 119.1 |
| cogeremque, ut responderes, nisi vererer ne Herculem | |
| ipsum ea, quae pro salute gentium summo labore ges- | |
| sisset, voluptatis causa gessisse diceres. | |
| Quae cum dixissem, Habeo, inquit Torquatus, ad | 5 |
| quos ista referam, et, quamquam aliquid ipse poteram, | |
| tamen invenire malo paratiores. | |
| Familiares nostros, credo, Sironem dicis et Philode- | |
| mum, cum optimos viros, tum homines doctissimos. | |
| Recte, inquit, intellegis. | 10 |
| Age sane, inquam. sed erat aequius Triarium aliquid | |
| de dissensione nostra iudicare. | |
| Eiuro, inquit adridens, iniquum, hac quidem de re; | |
| tu enim ista lenius, hic Stoicorum more nos vexat. | |
| Tum Triarius: Posthac quidem, inquit, audacius. nam | 15 |
| haec ipsa mihi erunt in promptu, quae modo audivi, | |
| nec ante aggrediar, quam te ab istis, quos dicis, instruc- | |
| tum videro. | |
| Quae cum essent dicta, finem fecimus et ambulandi | |
| et disputandi. | 20 |