| LIBER TERTIUS | |
| Voluptatem quidem, Brute, si ipsa pro se loquatur | 3.1.1 |
| nec tam pertinaces habeat patronos, concessuram arbi- | |
| tror convictam superiore libro dignitati. etenim sit in- | |
| pudens, si virtuti diutius repugnet, aut si honestis iu- | |
| cunda anteponat aut pluris esse contendat dulcedinem | 5 |
| corporis ex eave natam laetitiam quam gravitatem animi | |
| atque constantiam. quare illam quidem dimittamus et | |
| suis se finibus tenere iubeamus, ne blanditiis eius in- | |
| lecebrisque impediatur disputandi severitas. quaeren- | 2.1 |
| dum est enim, ubi sit illud summum bonum, quod re- | |
| perire volumus, quoniam et voluptas ab eo remota est, | |
| et eadem fere contra eos dici possunt, qui vacuitatem | |
| doloris finem bonorum esse voluerunt, nec vero ullum | 5 |
| probetur <oportet> summum bonum, quod virtute ca- | |
| reat, qua nihil potest esse praestantius. itaque quam- | |
| quam in eo sermone, qui cum Torquato est habitus, | |
| non remissi fuimus, tamen haec acrior est cum Stoicis | |
| parata contentio. quae enim de voluptate dicuntur, ea | 10 |
| nec acutissime nec abscondite disseruntur; neque enim | |
| qui defendunt eam versuti in disserendo sunt nec qui | |
| contra dicunt causam difficilem repellunt. ipse etiam | 3.1 |
| dicit Epicurus ne argumentandum quidem esse de vo- | |
| luptate, quod sit positum iudicium eius in sensibus, ut | |
| commoneri nos satis sit, nihil attineat doceri. quare illa | |
| nobis simplex fuit in utramque partem disputatio. nec | 5 |
| enim in Torquati sermone quicquam implicatum aut tor- | |
| tuosum fuit, nostraque, ut mihi videtur, dilucida oratio. | |
| Stoicorum autem non ignoras quam sit subtile vel spi- | |
| nosum potius disserendi genus, idque cum Graecis tum | |
| magis nobis, quibus etiam verba parienda sunt inpo- | 10 |
| nendaque nova rebus novis nomina. quod quidem nemo | |
| mediocriter doctus mirabitur cogitans in omni arte, cu- | |
| ius usus vulgaris communisque non sit, multam novi- | |
| tatem nominum esse, cum constituantur earum rerum | |
| vocabula, quae in quaque arte versentur. itaque et dia- | 4.1 |
| lectici et physici verbis utuntur iis, quae ipsi Graeciae | |
| nota non sint, geometrae vero et musici, grammatici | |
| etiam more quodam loquuntur suo. ipsae rhetorum ar- | |
| tes, quae sunt totae forenses atque populares, verbis | 5 |
| tamen in docendo quasi privatis utuntur ac suis. atque | |
| ut omittam has artis elegantes et ingenuas, ne opifices | |
| quidem tueri sua artificia possent, nisi vocabulis ute- | |
| rentur nobis incognitis, usitatis sibi. quin etiam agri | |
| cultura, quae abhorret ab omni politiore elegantia, ta- | 10 |
| men eas res, in quibus versatur, nominibus notavit no- | |
| vis. quo magis hoc philosopho faciendum est. ars est | |
| enim philosophia vitae, de qua disserens arripere verba | |
| de foro non potest. Quamquam ex omnibus philosophis | 5.1 |
| Stoici plurima novaverunt, Zenoque, eorum princeps, | |
| non tam rerum inventor fuit quam verborum novorum. | |
| quodsi in ea lingua, quam plerique uberiorem putant, | |
| concessum a Graecia est ut doctissimi homines de re- | 5 |
| bus non pervagatis inusitatis verbis uterentur, quanto | |
| id nobis magis est concedendum, qui ea nunc primum | |
| audemus attingere? et quoniam saepe diximus, et qui- | |
| dem cum aliqua querela non Graecorum modo, sed | |
| eorum etiam, qui se Graecos magis quam nostros ha- | 10 |
| beri volunt, nos non modo non vinci a Graecis ver- | |
| borum copia, sed esse in ea etiam superiores, elabo- | |
| randum est ut hoc non in nostris solum artibus, sed | |
| etiam in illorum ipsorum adsequamur. quamquam ea | |
| verba, quibus instituto veterum utimur pro Latinis, ut | 15 |
| ipsa philosophia, ut rhetorica, dialectica, grammatica, | |
| geometria, musica, quamquam Latine ea dici poterant, | |
| tamen, quoniam usu percepta sunt, nostra ducamus. |