| Atque haec quidem de rerum nominibus. de ipsis | 3.6.1 |
| rebus autem saepenumero, Brute, vereor ne reprehen- | |
| dar, cum haec ad te scribam, qui cum in philosophia, | |
| tum in optimo genere philosophiae tantum processeris. | |
| quod si facerem quasi te erudiens, iure reprehenderer. | 5 |
| sed ab eo plurimum absum neque, ut ea cognoscas, | |
| quae tibi notissima sunt, ad te mitto, sed quia facillime | |
| in nomine tuo adquiesco, et quia te habeo aequissimum | |
| eorum studiorum, quae mihi communia tecum sunt, | |
| existimatorem et iudicem. attendes igitur, ut soles, dili- | 10 |
| genter eamque controversiam diiudicabis, quae mihi | |
| fuit cum avunculo tuo, divino ac singulari viro. nam | 7.1 |
| in Tusculano cum essem vellemque e bibliotheca pueri | |
| Luculli quibusdam libris uti, veni in eius villam, ut eos | |
| ipse, ut solebam, depromerem. quo cum venissem, | |
| M. Catonem, quem ibi esse nescieram, vidi in biblio- | 5 |
| theca sedentem multis circumfusum Stoicorum libris. | |
| erat enim, ut scis, in eo aviditas legendi, nec satiari | |
| poterat, quippe qui ne reprehensionem quidem vulgi ina- | |
| nem reformidans in ipsa curia soleret legere saepe, dum | |
| senatus cogeretur, nihil operae rei publicae detrahens. | 10 |
| quo magis tum in summo otio maximaque copia quasi | |
| helluari libris, si hoc verbo in tam clara re utendum | |
| est, videbatur. quod cum accidisset ut alter alterum | 8.1 |
| necopinato videremus, surrexit statim. deinde prima | |
| illa, quae in congressu solemus: Quid tu, inquit, huc? | |
| a villa enim, credo, et: Si ibi te esse scissem, ad te | |
| ipse venissem. | 5 |
| Heri, inquam, ludis commissis ex urbe profectus veni | |
| ad vesperum. causa autem fuit huc veniendi ut quos- | |
| dam hinc libros promerem. et quidem, Cato, hanc totam | |
| copiam iam Lucullo nostro notam esse oportebit; nam | |
| his libris eum malo quam reliquo ornatu villae delec- | 10 |
| tari. est enim mihi magnae curae—quamquam hoc | |
| quidem proprium tuum munus est—, ut ita erudiatur, | |
| ut et patri et Caepioni nostro et tibi tam propinquo | |
| respondeat. laboro autem non sine causa; nam et avi | |
| eius memoria moveor—nec enim ignoras, quanti fe- | 15 |
| cerim Caepionem, qui, ut opinio mea fert, in principibus | |
| iam esset, si viveret—, et Lucullus mihi versatur ante | |
| oculos, vir cum virtutibus omnibus excellens, tum mecum | |
| et amicitia et omni voluntate sententiaque coniunctus. |