| Praeclare, inquit, facis, cum et eorum memoriam te- | 3.9.1 |
| nes, quorum uterque tibi testamento liberos suos com- | |
| mendavit, et puerum diligis. quod autem meum mu- | |
| nus dicis non equidem recuso, sed te adiungo socium. | |
| addo etiam illud, multa iam mihi dare signa puerum | 5 |
| et pudoris et ingenii, sed aetatem vides. | |
| Video equidem, inquam, sed tamen iam infici debet | |
| iis artibus, quas si, dum est tener, conbiberit, ad maiora | |
| veniet paratior. | |
| Sic, et quidem diligentius saepiusque ista loquemur | 10 |
| inter nos agemusque communiter. sed residamus, in- | |
| quit, si placet. Itaque fecimus. | |
| Tum ille: Tu autem cum ipse tantum librorum ha- | 10.1 |
| beas, quos hic tandem requiris? | |
| Commentarios quosdam, inquam, Aristotelios, quos | |
| hic sciebam esse, veni ut auferrem, quos legerem, dum | |
| essem otiosus; quod quidem nobis non saepe contingit. | 5 |
| Quam vellem, inquit, te ad Stoicos inclinavisses! erat | |
| enim, si cuiusquam, certe tuum nihil praeter virtutem | |
| in bonis ducere. | |
| Vide, ne magis, inquam, tuum fuerit, cum re idem | |
| tibi, quod mihi, videretur, non nova te rebus nomina | 10 |
| inponere. ratio enim nostra consentit, pugnat oratio. | |
| Minime vero, inquit ille, consentit. quicquid enim | |
| praeter id, quod honestum sit, expetendum esse dixeris | |
| in bonisque numeraveris, et honestum ipsum quasi vir- | |
| tutis lumen extinxeris et virtutem penitus everteris. | 15 |
| Dicuntur ista, Cato, magnifice, inquam, sed videsne | 11.1 |
| verborum gloriam tibi cum Pyrrhone et cum Aristone, | |
| qui omnia exaequant, esse communem? de quibus cu- | |
| pio scire quid sentias. |