| Egone quaeris, inquit, quid sentiam? quos bonos | 3.11.5 |
| viros, fortes, iustos, moderatos aut audivimus in re pu- | |
| blica fuisse aut ipsi vidimus, qui sine ulla doctrina na- | |
| turam ipsam secuti multa laudabilia fecerunt, eos melius | |
| a natura institutos fuisse, quam institui potuissent a | |
| philosophia, si ullam aliam probavissent praeter eam, | 10 |
| quae nihil aliud in bonis haberet nisi honestum, nihil | |
| nisi turpe in malis; ceterae philosophorum disciplinae, | |
| omnino alia magis alia, sed tamen omnes, quae rem | |
| ullam virtutis expertem aut in bonis aut in malis nu- | |
| merent, eas non modo nihil adiuvare arbitror neque | 15 |
| firmare, quo meliores simus, sed ipsam depravare na- | |
| turam. nam nisi hoc optineatur, id solum bonum esse, | |
| quod honestum sit, nullo modo probari possit beatam | |
| vitam virtute effici. quod si ita sit, cur opera philoso- | |
| phiae sit danda nescio. si enim sapiens aliquis miser | 20 |
| esse possit, ne ego istam gloriosam memorabilemque | |
| virtutem non magno aestimandam putem. | |
| Quae adhuc, Cato, a te dicta sunt, eadem, inquam, | 12.1 |
| dicere posses, si sequerere Pyrrhonem aut Aristonem. | |
| nec enim ignoras his istud honestum non summum | |
| modo, sed etiam, ut tu vis, solum bonum videri. quod | |
| si ita est, sequitur id ipsum, quod te velle video, omnes | 5 |
| semper beatos esse sapientes. hosne igitur laudas et hanc | |
| eorum, inquam, sententiam sequi nos censes oportere? | |
| Minime vero istorum quidem, inquit. cum enim vir- | |
| tutis hoc proprium sit, earum rerum, quae secundum | |
| naturam sint, habere delectum, qui omnia sic exae- | 10 |
| quaverunt, ut in utramque partem ita paria redderent, | |
| uti nulla selectione uterentur, hi virtutem ipsam sustu- | |
| lerunt. |