| Istud quidem, inquam, optime dicis, sed quaero nonne | 3.13.1 |
| tibi faciendum idem sit nihil dicenti bonum, quod non | |
| rectum honestumque sit, reliquarum rerum discrimen | |
| omne tollenti. | |
| Si quidem, inquit, tollerem, sed relinquo. | 5 |
| Quonam modo? inquam. si una virtus, unum istud, | 14.1 |
| quod honestum appellas, rectum, laudabile, decorum— | |
| erit enim notius quale sit pluribus notatum vocabulis | |
| idem declarantibus—, id ergo, inquam, si solum est | |
| bonum, quid habebis praeterea, quod sequare? aut, si | 5 |
| nihil malum, nisi quod turpe, inhonestum, indecorum, | |
| pravum, flagitiosum, foedum—ut hoc quoque pluribus | |
| nominibus insigne faciamus—, quid praeterea dices esse | |
| fugiendum? | |
| Non ignoranti tibi, inquit, quid sim dicturus, sed ali- | 10 |
| quid, ut ego suspicor, ex mea brevi responsione arri- | |
| pere cupienti non respondebo ad singula, explicabo | |
| potius, quoniam otiosi sumus, nisi alienum putas, totam | |
| Zenonis Stoicorumque sententiam. | |
| Minime id quidem, inquam, alienum, multumque ad | 15 |
| ea, quae quaerimus, explicatio tua ista profecerit. | |
| Experiamur igitur, inquit, etsi habet haec Stoicorum | 15.1 |
| ratio difficilius quiddam et obscurius. nam cum in | |
| Graeco sermone haec ipsa quondam rerum nomina no- | |
| varum * * non videbantur, quae nunc consuetudo diu- | |
| turna trivit; quid censes in Latino fore? | 5 |
| Facillimum id quidem est, inquam. si enim Zenoni | |
| licuit, cum rem aliquam invenisset inusitatam, inaudi- | |
| tum quoque ei rei nomen inponere, cur non liceat Ca- | |
| toni? nec tamen exprimi verbum e verbo necesse erit, | |
| ut interpretes indiserti solent, cum sit verbum, quod | 10 |
| idem declaret, magis usitatum. equidem soleo etiam | |
| quod uno Graeci, si aliter non possum, idem pluribus | |
| verbis exponere. et tamen puto concedi nobis oportere | |
| ut Graeco verbo utamur, si quando minus occurret La- | |
| tinum, ne hoc ephippiis et acratophoris potius | 15 |
| quam proëgmenis et apoproëgmenis concedatur; | |
| quamquam haec quidem praeposita recte et reiecta | |
| dicere licebit. |