| Bene facis, inquit, quod me adiuvas, et istis quidem, | 3.16.1 |
| quae modo dixisti, utar potius Latinis, in ceteris sub- | |
| venies, si me haerentem videbis. | |
| Sedulo, inquam, faciam. sed 'fortuna fortis'; quare | |
| conare, quaeso. quid enim possumus hoc agere divi- | 5 |
| nius? | |
| Placet his, inquit, quorum ratio mihi probatur, si- | |
| mulatque natum sit animal—hinc enim est ordien- | |
| dum—, ipsum sibi conciliari et commendari ad se | |
| conservandum et ad suum statum eaque, quae conser- | 10 |
| vantia sint eius status, diligenda, alienari autem ab in- | |
| teritu iisque rebus, quae interitum videantur adferre. | |
| id ita esse sic probant, quod ante, quam voluptas aut | |
| dolor attigerit, salutaria appetant parvi aspernenturque | |
| contraria, quod non fieret, nisi statum suum diligerent, | 15 |
| interitum timerent. fieri autem non posset ut appete- | |
| rent aliquid, nisi sensum haberent sui eoque se dilige- | |
| rent. ex quo intellegi debet principium ductum esse | |
| a se diligendo. in principiis autem naturalibus [dili- | 17.1 |
| gendi sui] plerique Stoici non putant voluptatem esse | |
| ponendam. quibus ego vehementer adsentior, ne, si | |
| voluptatem natura posuisse in iis rebus videatur, quae | |
| primae appetuntur, multa turpia sequantur. satis esse | 5 |
| autem argumenti videtur quam ob rem illa, quae prima | |
| sunt adscita natura, diligamus, quod est nemo, quin, | |
| cum utrumvis liceat, aptas malit et integras omnis partis | |
| corporis quam, eodem usu, inminutas aut detortas ha- | |
| bere. rerum autem cognitiones, quas vel compre- | 10 |
| hensiones vel perceptiones vel, si haec verba aut | |
| minus placent aut minus intelleguntur, καταλήψεις ap- | |
| pellemus licet, eas igitur ipsas propter se adsciscendas | |
| arbitramur, quod habeant quiddam in se quasi com- | |
| plexum et continens veritatem. id autem in parvis in- | 15 |
| tellegi potest, quos delectari videamus, etiamsi eorum | |
| nihil intersit, si quid ratione per se ipsi invenerint. artis | 18.1 |
| etiam ipsas propter se adsumendas putamus, cum quia | |
| sit in iis aliquid dignum adsumptione, tum quod con- | |
| stent ex cognitionibus et contineant quiddam in se ra- | |
| tione constitutum et via. a falsa autem adsensione | 5 |
| magis nos alienatos esse quam a ceteris rebus, quae | |
| sint contra naturam, arbitrantur. iam membrorum, id | |
| est partium corporis, alia videntur propter eorum usum | |
| a natura esse donata, ut manus, crura, pedes, ut ea, | |
| quae sunt intus in corpore, quorum utilitas quanta sit | 10 |
| a medicis etiam disputatur, alia autem nullam ob utili- | |
| tatem quasi ad quendam ornatum, ut cauda pavoni, | |
| plumae versicolores columbis, viris mammae atque | |
| barba. Haec dicuntur fortasse ieiunius; sunt enim quasi | 19.1 |
| prima elementa naturae, quibus ubertas orationis ad- | |
| hiberi vix potest, nec equidem eam cogito consectari. | |
| verum tamen cum de rebus grandioribus dicas, ipsae | |
| res verba rapiunt; ita fit cum gravior, tum etiam splen- | 5 |
| didior oratio. |