| Est, ut dicis, inquam. sed tamen omne, quod de re | 3.19.7 |
| bona dilucide dicitur, mihi praeclare dici videtur. istius | |
| modi autem res dicere ornate velle puerile est, plane | |
| autem et perspicue expedire posse docti et intellegen- | 10 |
| tis viri. | |
| Progrediamur igitur, quoniam, inquit, ab his princi- | 20.1 |
| piis naturae discessimus, quibus congruere debent quae | |
| sequuntur. sequitur autem haec prima divisio: Aestima- | |
| bile esse dicunt—sic enim, ut opinor, appellemus— | |
| id, quod aut ipsum secundum naturam sit aut tale quid | 5 |
| efficiat, ut selectione dignum propterea sit, quod ali- | |
| quod pondus habeat dignum aestimatione, quam illi | |
| ἀξίαν vocant, contraque inaestimabile, quod sit supe- | |
| riori contrarium. initiis igitur ita constitutis, ut ea, quae | |
| secundum naturam sunt, ipsa propter se sumenda sint | 10 |
| contrariaque item reicienda, primum est officium—id | |
| enim appello καθῆκον—, ut se conservet in naturae | |
| statu, deinceps ut ea teneat, quae secundum naturam | |
| sint, pellatque contraria. qua inventa selectione et item | |
| reiectione sequitur deinceps cum officio selectio, deinde | 15 |
| ea perpetua, tum ad extremum constans consentanea- | |
| que naturae, in qua primum inesse incipit et intellegi, | |
| quid sit, quod vere bonum possit dici. prima est enim | 21.1 |
| conciliatio hominis ad ea, quae sunt secundum naturam. | |
| simul autem cepit intellegentiam vel notionem potius, | |
| quam appellant ἔννοιαν illi, viditque rerum agendarum | |
| ordinem et, ut ita dicam, concordiam, multo eam pluris | 5 |
| aestimavit quam omnia illa, quae prima dilexerat, atque | |
| ita cognitione et ratione collegit, ut statueret in eo collo- | |
| catum summum illud hominis per se laudandum et ex- | |
| petendum bonum, quod cum positum sit in eo, quod | |
| ὁμολογίαν Stoici, nos appellemus convenientiam, si | 10 |
| placet,—cum igitur in eo sit id bonum, quo omnia | |
| referenda sint, honeste facta ipsumque honestum, quod | |
| solum in bonis ducitur, quamquam post oritur, tamen | |
| id solum vi sua et dignitate expetendum est; eorum | |
| autem, quae sunt prima naturae, propter se nihil est | 15 |
| expetendum. cum vero illa, quae officia esse dixi, pro- | 22.1 |
| ficiscantur ab initiis naturae, necesse est ea ad haec | |
| referri, ut recte dici possit omnia officia eo referri, ut | |
| adipiscamur principia naturae, nec tamen ut hoc sit | |
| bonorum ultimum, propterea quod non inest in primis | 5 |
| naturae conciliationibus honesta actio; consequens enim | |
| est et post oritur, ut dixi. est tamen ea secundum na- | |
| turam multoque nos ad se expetendam magis hor- | |
| tatur quam superiora omnia. |