| Sed ex hoc primum error tollendus est, ne quis sequi | 3.22.10 |
| existimet, ut duo sint ultima bonorum. etenim, si cui | |
| propositum sit conliniare hastam aliquo aut sagittam, | |
| sicut nos ultimum in bonis dicimus, [sic illi facere om- | |
| nia, quae possit, ut conliniet] huic in eius modi simili- | |
| tudine omnia sint facienda, ut conliniet, et tamen, ut | 15 |
| omnia faciat, quo propositum adsequatur, sit hoc quasi | |
| ultimum, quale nos summum in vita bonum dicimus, | |
| illud autem, ut feriat, quasi seligendum, non expeten- | |
| dum. | |
| Cum autem omnia officia a principiis naturae profi- | 23.1 |
| ciscantur, ab isdem necesse est proficisci ipsam sapien- | |
| tiam. sed quem ad modum saepe fit, ut is, qui com- | |
| mendatus sit alicui, pluris eum faciat, cui commendatus | |
| sit, quam illum, a quo, sic minime mirum est primo | 5 |
| nos sapientiae commendari ab initiis naturae, post autem | |
| ipsam sapientiam nobis cariorem fieri, quam illa sint, | |
| a quibus ad hanc venerimus. atque ut membra nobis | |
| ita data sunt, ut ad quandam rationem vivendi data | |
| esse appareant, sic appetitio animi, quae ὁρμή Graece | 10 |
| vocatur, non ad quodvis genus vitae, sed ad quandam | |
| formam vivendi videtur data, itemque et ratio et per- | |
| fecta ratio. ut enim histrioni actio, saltatori motus non | 24.1 |
| quivis, sed certus quidam est datus, sic vita agenda est | |
| certo genere quodam, non quolibet; quod genus con- | |
| veniens consentaneumque dicimus. nec enim guber- | |
| nationi aut medicinae similem sapientiam esse arbitra- | 5 |
| mur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, et salta- | |
| tioni, ut in ipsa insit, non foris petatur extremum, id | |
| est artis effectio. et tamen est etiam aliqua cum his | |
| ipsis artibus sapientiae dissimilitudo, propterea quod | |
| in illis quae recte facta sunt non continent tamen om- | 10 |
| nes partes, e quibus constant; quae autem nos aut recta | |
| aut recte facta dicamus, si placet, illi autem appellant | |
| κατορθώματα, omnes numeros virtutis continent. sola | |
| enim sapientia in se tota conversa est, quod idem in | |
| ceteris artibus non fit. Inscite autem medicinae et gu- | 25.1 |
| bernationis ultimum cum ultimo sapientiae comparatur. | |
| sapientia enim et animi magnitudinem complectitur et | |
| iustitiam, et ut omnia, quae homini accidant, infra se | |
| esse iudicet, quod idem ceteris artibus non contingit. | 5 |
| tenere autem virtutes eas ipsas, quarum modo feci men- | |
| tionem, nemo poterit, nisi statuerit nihil esse, quod inter- | |
| sit aut differat aliud ab alio, praeter honesta et turpia. |