| Videamus nunc, quam sint praeclare illa his, quae | 3.26.1 |
| iam posui, consequentia. cum enim hoc sit extremum | |
| —sentis enim, credo, me iam diu, quod τέλος Graeci | |
| dicant, id dicere tum extremum, tum ultimum, tum | |
| summum; licebit etiam finem pro extremo aut ultimo | 5 |
| dicere—, cum igitur hoc sit extremum, congruenter | |
| naturae convenienterque vivere, necessario sequitur om- | |
| nes sapientes semper feliciter, absolute, fortunate vivere, | |
| nulla re impediri, nulla prohiberi, nulla egere. quod | |
| autem continet non magis eam disciplinam, de qua lo- | 10 |
| quor, quam vitam fortunasque nostras, id est ut, quod | |
| honestum sit, id solum bonum iudicemus, potest id | |
| quidem fuse et copiose et omnibus electissimis verbis | |
| gravissimisque sententiis rhetorice et augeri et ornari, | |
| sed consectaria me Stoicorum brevia et acuta delectant. | 15 |
| concluduntur igitur eorum argumenta sic: Quod est | 27.1 |
| bonum, omne laudabile est; quod autem laudabile est, | |
| omne est honestum; bonum igitur quod est, honestum | |
| est. satisne hoc conclusum videtur? certe; quod enim | |
| efficiebatur ex iis duobus, quae erant sumpta, in eo | 5 |
| vides esse conclusum. duorum autem, e quibus effecta | |
| conclusio est, contra superius dici solet non omne bo- | |
| num esse laudabile. nam quod laudabile sit honestum | |
| esse conceditur. illud autem perabsurdum, bonum esse | |
| aliquid, quod non expetendum sit, aut expetendum, | 10 |
| quod non placens, aut, si id, non etiam diligendum; | |
| ergo et probandum; ita etiam laudabile; id autem ho- | |
| nestum. ita fit, ut, quod bonum sit, id etiam honestum | |
| sit. Deinde quaero, quis aut de misera vita possit glori- | 28.1 |
| ari aut de non beata. de sola igitur beata. ex quo ef- | |
| ficitur gloriatione, ut ita dicam, dignam esse beatam | |
| vitam, quod non possit nisi honestae vitae iure con- | |
| tingere. ita fit, ut honesta vita beata vita sit. Et quo- | 5 |
| niam is, cui contingit ut iure laudetur, habet insigne | |
| quiddam ad decus et ad gloriam, ut ob ea, quae tanta | |
| sint, beatus dici iure possit, idem de vita talis viri rec- | |
| tissime dicetur. ita, si beata vita honestate cernitur, | |
| quod honestum est, id bonum solum habendum est. | 10 |
| Quid vero? negarine ullo modo possit <numquam> | 29.1 |
| quemquam stabili et firmo et magno animo, quem for- | |
| tem virum dicimus, effici posse, nisi constitutum sit non | |
| esse malum dolorem? ut enim qui mortem in malis | |
| ponit non potest eam non timere, sic nemo ulla in re | 5 |
| potest id, quod malum esse decreverit, non curare id- | |
| que contemnere. quo posito et omnium adsensu ad- | |
| probato illud adsumitur, eum, qui magno sit animo at- | |
| que forti, omnia, quae cadere in hominem possint, despi- | |
| cere ac pro nihilo putare. quae cum ita sint, effectum | 10 |
| est nihil esse malum, quod turpe non sit. Atque iste | |
| vir altus et excellens, magno animo, vere fortis, infra | |
| se omnia humana ducens, is, inquam, quem efficere | |
| volumus, quem quaerimus, certe et confidere sibi debet | |
| ac suae vitae et actae et consequenti et bene de sese | 15 |
| iudicare statuens nihil posse mali incidere sapienti. ex | |
| quo intellegitur idem illud, solum bonum esse, quod | |
| honestum sit, idque esse beate vivere: honeste, id est | |
| cum virtute, vivere. |