| Nec vero ignoro varias philosophorum fuisse sen- | 3.30.1 |
| tentias, eorum dico, qui summum bonum, quod ulti- | |
| mum appello, in animo ponerent. quae quamquam | |
| vitiose quidam secuti sunt, tamen non modo iis tribus, | |
| qui virtutem a summo bono segregaverunt, cum aut | 5 |
| voluptatem aut vacuitatem doloris aut prima naturae | |
| in summis bonis ponerent, sed etiam alteris tribus, qui | |
| mancam fore putaverunt sine aliqua accessione virtu- | |
| tem ob eamque rem trium earum rerum, quas supra | |
| dixi, singuli singulas addiderunt,—his tamen omnibus | 10 |
| eos antepono, cuicuimodi sunt, qui summum bonum | |
| in animo atque in virtute posuerunt. sed sunt tamen | 31.1 |
| perabsurdi et ii, qui cum scientia vivere ultimum bo- | |
| norum, et qui nullam rerum differentiam esse dixerunt, | |
| atque ita sapientem beatum fore, nihil aliud alii mo- | |
| mento ullo anteponentem, <et qui>, ut quidam Acade- | 5 |
| mici constituisse dicuntur, extremum bonorum et sum- | |
| mum munus esse sapientis obsistere visis adsensusque | |
| suos firme sustinere. his singulis copiose responderi | |
| solet, sed quae perspicua sunt longa esse non debent. | |
| quid autem apertius quam, si selectio nulla sit ab iis | 10 |
| rebus, quae contra naturam sint, earum rerum, quae | |
| sint secundum naturam, <fore ut> tollatur omnis ea, | |
| quae quaeratur laudeturque, prudentia? | |
| Circumscriptis igitur iis sententiis, quas posui, et iis, | |
| si quae similes earum sunt, relinquitur ut summum bo- | 15 |
| num sit vivere scientiam adhibentem earum rerum, quae | |
| natura eveniant, seligentem quae secundum naturam | |
| et quae contra naturam sint reicientem, id est conve- | |
| nienter congruenterque naturae vivere. |