| Sed in ceteris artibus cum dicitur artificiose, poste- | 3.32.1 |
| rum quodam modo et consequens putandum est, quod | |
| illi ἐπιγεννηματικόν appellant; cum autem in quo sa- | |
| pienter dicimus, id a primo rectissime dicitur. quic- | |
| quid enim a sapientia proficiscitur, id continuo debet | 5 |
| expletum esse omnibus suis partibus; in eo enim posi- | |
| tum est id, quod dicimus esse expetendum. nam ut | |
| peccatum est patriam prodere, parentes violare, fana | |
| depeculari, quae sunt in effectu, sic timere, sic maerere, | |
| sic in libidine esse peccatum est etiam sine effectu. | 10 |
| verum ut haec non in posteris et in consequentibus, | |
| sed in primis continuo peccata sunt, sic ea, quae pro- | |
| ficiscuntur a virtute, susceptione prima, non perfectione | |
| recta sunt iudicanda. | |
| Bonum autem, quod in hoc sermone totiens usur- | 33.1 |
| patum est, id etiam definitione explicatur. sed eorum | |
| definitiones paulum oppido inter se differunt et tamen | |
| eodem spectant. ego adsentior Diogeni, qui bonum | |
| definierit id, quod esset natura absolutum. id autem | 5 |
| sequens illud etiam, quod prodesset—ὠφέλημα enim | |
| sic appellemus—, motum aut statum esse dixit e na- | |
| tura absoluto. cumque rerum notiones in animis fiant, | |
| si aut usu aliquid cognitum sit aut coniunctione aut | |
| similitudine aut collatione rationis, hoc quarto, quod | 10 |
| extremum posui, boni notitia facta est. cum enim ab | |
| iis rebus, quae sunt secundum naturam, ascendit ani- | |
| mus collatione rationis, tum ad notionem boni pervenit. | |
| hoc autem ipsum bonum non accessione neque crescendo | 34.1 |
| aut cum ceteris comparando, sed propria vi sua et sen- | |
| timus et appellamus bonum. ut enim mel, etsi dulcissi- | |
| mum est, suo tamen proprio genere saporis, non com- | |
| paratione cum aliis dulce esse sentitur, sic bonum hoc, | 5 |
| de quo agimus, est illud quidem plurimi aestimandum, | |
| sed ea aestimatio genere valet, non magnitudine. nam | |
| cum aestimatio, quae ἀξία dicitur, neque in bonis nu- | |
| merata sit nec rursus in malis, quantumcumque eo ad- | |
| dideris, in suo genere manebit. alia est igitur propria | 10 |
| aestimatio virtutis, quae genere, non crescendo valet. | |
| Nec vero perturbationes animorum, quae vitam insi- | 35.1 |
| pientium miseram acerbamque reddunt, quas Graeci πά- | |
| θη appellant—poteram ego verbum ipsum interpretans | |
| morbos appellare, sed non conveniret ad omnia; quis | |
| enim misericordiam aut ipsam iracundiam morbum solet | 5 |
| dicere? at illi dicunt πάθος. sit igitur perturbatio, quae | |
| nomine ipso vitiosa declarari videtur [nec eae pertur- | |
| bationes vi aliqua naturali moventur]. omnesque eae | |
| sunt genere quattuor, partibus plures, aegritudo, formido, | |
| libido, quamque Stoici communi nomine corporis et | 10 |
| animi ἡδονήν appellant, ego malo laetitiam appellare, | |
| quasi gestientis animi elationem voluptariam. pertur- | |
| bationes autem nulla naturae vi commoventur, omnia- | |
| que ea sunt opiniones ac iudicia levitatis. itaque his | |
| sapiens semper vacabit. | 15 |