| Omne autem, quod honestum sit, id esse propter se | 3.36.1 |
| expetendum commune nobis est cum multorum aliorum | |
| philosophorum sententiis. praeter enim tres disciplinas, | |
| quae virtutem a summo bono excludunt, ceteris omni- | |
| bus philosophis haec est tuenda sententia, maxime ta- | 5 |
| men his [Stoicis], qui nihil aliud in bonorum numero | |
| nisi honestum esse voluerunt. sed haec quidem est | |
| perfacilis et perexpedita defensio. quis est enim, aut | |
| quis umquam fuit aut avaritia tam ardenti aut tam ef- | |
| frenatis cupiditatibus, ut eandem illam rem, quam adi- | 10 |
| pisci scelere quovis velit, non multis partibus malit ad | |
| sese etiam omni inpunitate proposita sine facinore quam | |
| illo modo pervenire? quam vero utilitatem aut quem | 37.1 |
| fructum petentes scire cupimus illa, quae occulta nobis | |
| sunt, quo modo moveantur quibusque de causis ea | |
| <quae> versantur in caelo? quis autem tam agrestibus | |
| institutis vivit, aut quis <se> contra studia naturae tam | 5 |
| vehementer obduravit, ut a rebus cognitione dignis ab- | |
| horreat easque sine voluptate aut utilitate aliqua non | |
| requirat et pro nihilo putet? aut quis est, qui maiorum, | |
| aut Africanorum aut eius, quem tu in ore semper habes, | |
| proavi mei, ceterorumque virorum fortium atque omni | 10 |
| virtute praestantium facta, dicta, consilia cognoscens | |
| nulla animo afficiatur voluptate? quis autem honesta | 38.1 |
| in familia institutus et educatus ingenue non ipsa tur- | |
| pitudine, etiamsi eum laesura non sit, offenditur? quis | |
| animo aequo videt eum, quem inpure ac flagitiose putet | |
| vivere? quis non odit sordidos, vanos, leves, futtiles? | 5 |
| quid autem dici poterit, si turpitudinem non ipsam per | |
| se fugiendam esse statuemus, quo minus homines tene- | |
| bras et solitudinem nacti nullo dedecore se abstineant, | |
| nisi eos per se foeditate sua turpitudo ipsa deterreat? | |
| Innumerabilia dici possunt in hanc sententiam, sed non | 10 |
| necesse est. Nihil est enim, de quo minus dubitari possit, | |
| quam et honesta expetenda per se et eodem modo tur- | |
| pia per se esse fugienda. |