| Constituto autem illo, de quo ante diximus, quod | 3.39.1 |
| honestum esset, id esse solum bonum, intellegi necesse | |
| est pluris id, quod honestum sit, aestimandum esse | |
| quam illa media, quae ex eo comparentur. stultitiam | |
| autem et timiditatem et iniustitiam et intemperantiam | 5 |
| cum dicimus esse fugiendas propter eas res, quae ex | |
| ipsis eveniant, non ita dicimus, ut cum illo, quod po- | |
| situm est, solum id esse malum, quod turpe sit, haec | |
| pugnare videatur oratio, propterea quod ea non ad cor- | |
| poris incommodum referuntur, sed ad turpes actiones, | 10 |
| quae oriuntur e vitiis. quas enim κακίας Graeci appel- | |
| lant, vitia malo quam malitias nominare. | |
| Ne tu, inquam, Cato, verbis illustribus et id, quod | 40.1 |
| vis, declarantibus! itaque mihi videris Latine docere | |
| philosophiam et ei quasi civitatem dare. quae quidem | |
| adhuc peregrinari Romae videbatur nec offerre sese | |
| nostris sermonibus, et ista maxime propter limatam | 5 |
| quandam et rerum et verborum tenuitatem. scio enim | |
| esse quosdam, qui quavis lingua philosophari possint; | |
| nullis enim partitionibus, nullis definitionibus utuntur | |
| ipsique dicunt ea se modo probare, quibus natura ta- | |
| cita adsentiatur. itaque in rebus minime obscuris non | 10 |
| multus est apud eos disserendi labor. quare attendo | |
| te studiose et, quaecumque rebus iis, de quibus hic | |
| sermo est, nomina inponis, memoriae mando; mihi enim | |
| erit isdem istis fortasse iam utendum. Virtutibus igitur | |
| rectissime mihi videris et ad consuetudinem nostrae | 15 |
| orationis vitia posuisse contraria. quod enim vitupera- | |
| bile est per se ipsum, id eo ipso vitium nominatum | |
| puto, vel etiam a vitio dictum vituperari. sin κακίαν | |
| malitiam dixisses, ad aliud nos unum certum vitium | |
| consuetudo Latina traduceret. nunc omni virtuti vitium | 20 |
| contrario nomine opponitur. |