| Tum ille: His igitur ita positis, inquit, sequitur magna | 3.41.1 |
| contentio, quam tractatam a Peripateticis mollius—est | |
| enim eorum consuetudo dicendi non satis acuta propter | |
| ignorationem dialecticae—Carneades tuus egregia qua- | |
| dam exercitatione in dialecticis summaque eloquentia | 5 |
| rem in summum discrimen adduxit, propterea quod | |
| pugnare non destitit in omni hac quaestione, quae de | |
| bonis et malis appelletur, non esse rerum Stoicis cum | |
| Peripateticis controversiam, sed nominum. mihi autem | |
| nihil tam perspicuum videtur, quam has sententias eorum | 10 |
| philosophorum re inter se magis quam verbis dissidere; | |
| maiorem multo inter Stoicos et Peripateticos rerum esse | |
| aio discrepantiam quam verborum, quippe cum Peri- | |
| patetici omnia, quae ipsi bona appellant, pertinere di- | |
| cant ad beate vivendum, nostri non ex omni, quod | 15 |
| aestimatione aliqua dignum sit, compleri vitam beatam | |
| putent. | |
| An vero certius quicquam potest esse quam illorum | 42.1 |
| ratione, qui dolorem in malis ponunt, non posse sa- | |
| pientem beatum esse, cum eculeo torqueatur? eorum | |
| autem, qui dolorem in malis non habent, ratio certe | |
| cogit ut in omnibus tormentis conservetur beata vita | 5 |
| sapienti. etenim si dolores eosdem tolerabilius patiun- | |
| tur qui excipiunt eos pro patria quam qui leviore de | |
| causa, opinio facit, non natura, vim doloris aut maiorem | |
| aut minorem. Ne illud quidem est consentaneum, ut, | 43.1 |
| si, cum tria genera bonorum sint, quae sententia est | |
| Peripateticorum, eo beatior quisque sit, quo sit corpo- | |
| ris aut externis bonis plenior, ut hoc idem adproban- | |
| dum sit nobis, ut, qui plura habeat ea, quae in corpore | 5 |
| magni aestimantur, sit beatior. illi enim corporis com- | |
| modis compleri vitam beatam putant, nostri nihil minus. | |
| nam cum ita placeat, ne eorum quidem bonorum, quae | |
| nos bona vere appellemus, frequentia beatiorem vitam | |
| fieri aut magis expetendam aut pluris aestimandam, | 10 |
| certe minus ad beatam vitam pertinet multitudo cor- | |
| poris commodorum. etenim, si et sapere expetendum | 44.1 |
| sit et valere, coniunctum utrumque magis expetendum | |
| sit quam sapere solum, neque tamen, si utrumque sit | |
| aestimatione dignum, pluris sit coniunctum quam sa- | |
| pere ipsum separatim. nam qui valitudinem aestimatione | 5 |
| aliqua dignam iudicamus neque eam tamen in bonis | |
| ponimus, idem censemus nullam esse tantam aestima- | |
| tionem, ut ea virtuti anteponatur. quod idem Peripa- | |
| tetici non tenent, quibus dicendum est, quae et honesta | |
| actio sit et sine dolore, eam magis esse expetendam, | 10 |
| quam si esset eadem actio cum dolore. nobis aliter | |
| videtur, recte secusne, postea; sed potestne rerum maior | |
| esse dissensio? |