| Ut enim obscuratur et offunditur luce solis lumen | 3.45.1 |
| lucernae, et ut interit <in> magnitudine maris Aegaei | |
| stilla mellis, et ut in divitiis Croesi teruncii accessio et | |
| gradus unus in ea via, quae est hinc in Indiam, sic, | |
| cum sit is bonorum finis, quem Stoici dicunt, omnis | 5 |
| ista rerum corporearum aestimatio splendore virtutis et | |
| magnitudine obscuretur et obruatur atque intereat ne- | |
| cesse est. et quem ad modum oportunitas—sic enim | |
| appellemus εὐκαιρίαν—non fit maior productione tem- | |
| poris—habent enim suum modum, quae oportuna di- | 10 |
| cuntur—, sic recta effectio—κατόρθωσιν enim ita | |
| appello, quoniam rectum factum κατόρθωμα—, recta | |
| igitur effectio, item convenientia, denique ipsum bonum, | |
| quod in eo positum est, ut naturae consentiat, crescendi | |
| accessionem nullam habet. ut enim oportunitas illa, | 46.1 |
| sic haec, de quibus dixi, non fiunt temporis productione | |
| maiora, ob eamque causam Stoicis non videtur opta- | |
| bilior nec magis expetenda beata vita, si sit longa, quam | |
| si brevis, utunturque simili: ut, si cothurni laus illa esset, | 5 |
| ad pedem apte convenire, neque multi cothurni paucis | |
| anteponerentur nec maiores minoribus, sic, quorum omne | |
| bonum convenientia atque oportunitate finitur, nec plura | |
| paucioribus nec longinquiora brevioribus anteponent. | |
| Nec vero satis acute dicunt: si bona valitudo pluris | 47.1 |
| aestimanda sit longa quam brevis, sapientiae quoque | |
| usus longissimus quisque sit plurimi. non intellegunt | |
| valitudinis aestimationem spatio iudicari, virtutis opor- | |
| tunitate, ut videantur qui illud dicant idem hoc esse | 5 |
| dicturi, bonam mortem et bonum partum meliorem | |
| longum esse quam brevem. non vident alia brevitate | |
| pluris aestimari, alia diuturnitate. itaque consentaneum | 48.1 |
| est his, quae dicta sunt, ratione illorum, qui illum bo- | |
| norum finem, quod appellamus extremum, quod ulti- | |
| mum, crescere putent posse—isdem placere esse alium | |
| alio et sapientiorem itemque alium magis alio vel pec- | 5 |
| care vel recte facere, quod nobis non licet dicere, qui | |
| crescere bonorum finem non putamus. ut enim qui | |
| demersi sunt in aqua nihilo magis respirare possunt, | |
| si non longe absunt a summo, ut iam iamque possint | |
| emergere, quam si etiam tum essent in profundo, nec | 10 |
| catulus ille, qui iam adpropinquat ut videat, plus cernit | |
| quam is, qui modo est natus, item qui processit ali- | |
| quantum ad virtutis habitum nihilo minus in miseria | |
| est quam ille, qui nihil processit. |