| Haec mirabilia videri intellego, sed cum certe su- | 3.48.15 |
| periora firma ac vera sint, his autem ea consentanea | |
| et consequentia, ne de horum quidem est veritate du- | |
| bitandum. sed quamquam negant nec virtutes nec vitia | |
| crescere, tamen utrumque eorum fundi quodam modo | |
| et quasi dilatari putant. | 20 |
| Divitias autem Diogenes censet eam modo vim ha- | 49.1 |
| bere, ut quasi duces sint ad voluptatem et ad valitudi- | |
| nem bonam; sed, etiam uti ea contineant, non idem | |
| facere eas in virtute neque in ceteris artibus, ad quas | |
| esse dux pecunia potest, continere autem non potest, | 5 |
| itaque, si voluptas aut si bona valitudo sit in bonis, | |
| divitias quoque in bonis esse ponendas, at, si sapientia | |
| bonum sit, non sequi ut etiam divitias bonum esse | |
| dicamus. neque ab ulla re, quae non sit in bonis, id, | |
| quod sit in bonis, contineri potest, ob eamque causam, | 10 |
| quia cognitiones comprehensionesque rerum, e quibus | |
| efficiuntur artes, adpetitionem movent, cum divitiae non | |
| sint in bonis, nulla ars divitiis contineri potest. quod | 50.1 |
| si de artibus concedamus, virtutis tamen non sit eadem | |
| ratio, propterea quod haec plurimae commentationis et | |
| exercitationis indigeat, quod idem in artibus non sit, | |
| et quod virtus stabilitatem, firmitatem, constantiam to- | 5 |
| tius vitae complectatur, nec haec eadem in artibus esse | |
| videamus. | |
| Deinceps explicatur differentia rerum, quam si non | |
| ullam esse diceremus, confunderetur omnis vita, ut ab | |
| Aristone, neque ullum sapientiae munus aut opus in- | 10 |
| veniretur, cum inter res eas, quae ad vitam degendam | |
| pertinerent, nihil omnino interesset, neque ullum di- | |
| lectum adhiberi oporteret. itaque cum esset satis con- | |
| stitutum id solum esse bonum, quod esset honestum, | |
| et id malum solum, quod turpe, tum inter illa, quae | 15 |
| nihil valerent ad beate misereve vivendum, aliquid ta- | |
| men, quod differret, esse voluerunt, ut essent eorum | |
| alia aestimabilia, alia contra, alia neutrum. quae autem | 51.1 |
| aestimanda essent, eorum in aliis satis esse causae, | |
| quam ob rem quibusdam anteponerentur, ut in vali- | |
| tudine, ut in integritate sensuum, ut in doloris vacuitate, | |
| ut gloriae, divitiarum, similium rerum, alia autem non | 5 |
| esse eius modi, itemque eorum, quae nulla aestimatione | |
| digna essent, partim satis habere causae, quam ob rem | |
| reicerentur, ut dolorem, morbum, sensuum amissionem, | |
| paupertatem, ignominiam, similia horum, partim non | |
| item. hinc est illud exortum, quod Zeno προηγμένον, | 10 |
| contraque quod ἀποπροηγμένον nominavit, cum uteretur | |
| in lingua copiosa factis tamen nominibus ac novis, quod | |
| nobis in hac inopi lingua non conceditur; quamquam | |
| tu hanc copiosiorem etiam soles dicere. Sed non alie- | |
| num est, quo facilius vis verbi intellegatur, rationem | 15 |
| huius verbi faciendi Zenonis exponere. |