| Ut enim, inquit, nemo dicit in regia regem ipsum | 3.52.1 |
| quasi productum esse ad dignitatem (id est enim προηγ- | |
| μένον), sed eos, qui in aliquo honore sunt, quorum ordo | |
| proxime accedit, ut secundus sit, ad regium principatum, | |
| sic in vita non ea, quae primo loco sunt, sed ea, quae | 5 |
| secundum locum optinent, προηγμένα, id est producta, | |
| nominentur; quae vel ita appellemus—id erit verbum | |
| e verbo—vel promota et remota vel, ut dudum | |
| diximus, praeposita vel praecipua, et illa reiecta. | |
| re enim intellecta in verborum usu faciles esse debemus. | 10 |
| quoniam autem omne, quod est bonum, primum locum | 53.1 |
| tenere dicimus, necesse est nec bonum esse nec malum | |
| hoc, quod praepositum vel praecipuum nominamus. | |
| idque ita definimus; quod sit indifferens cum aestima- | |
| tione mediocri; quod enim illi ἀδιάφορον dicunt, id mihi | 5 |
| ita occurrit, ut indifferens dicerem. neque enim illud | |
| fieri poterat ullo modo, ut nihil relinqueretur in mediis, | |
| quod aut secundum naturam esset aut contra, nec, cum | |
| id relinqueretur, nihil in his poni, quod satis aestima- | |
| bile esset, nec hoc posito non aliqua esse praeposita. | 10 |
| recte igitur haec facta distinctio est, atque etiam ab | 54.1 |
| iis, quo facilius res perspici possit, hoc simile ponitur: | |
| Ut enim, inquiunt, si hoc fingamus esse quasi finem et | |
| ultimum, ita iacere talum, ut rectus adsistat, qui ita talus | |
| erit iactus, ut cadat rectus, praepositum quiddam ha- | 5 |
| bebit ad finem, qui aliter, contra, neque tamen illa prae- | |
| positio tali ad eum, quem dixi, finem pertinebit, sic ea, | |
| quae sunt praeposita, referuntur illa quidem ad finem, | |
| sed ad eius vim naturamque nihil pertinent. Sequitur | 55.1 |
| illa divisio, ut bonorum alia sint ad illud ultimum per- | |
| tinentia (sic enim appello, quae τελικά dicuntur; nam | |
| hoc ipsum instituamus, ut placuit, pluribus verbis di- | |
| cere, quod uno non poterimus, ut res intellegatur), alia | 5 |
| autem efficientia, quae Graeci ποιητικά, alia utrum- | |
| que. de pertinentibus nihil est bonum praeter actiones | |
| honestas, de efficientibus nihil praeter amicum, sed et | |
| pertinentem et efficientem sapientiam volunt esse. nam | |
| quia sapientia est conveniens actio, est <in> illo perti- | 10 |
| nenti genere, quod dixi; quod autem honestas actiones | |
| adfert et efficit, [id] efficiens dici potest. |