| Haec, quae praeposita dicimus, partim sunt per se | 3.56.1 |
| ipsa praeposita, partim quod aliquid efficiunt, partim | |
| utrumque, per se, ut quidam habitus oris et vultus, ut | |
| status, ut motus, in quibus sunt et praeponenda quae- | |
| dam et reicienda; alia ob eam rem praeposita dicentur, | 5 |
| quod ex se aliquid efficiant, ut pecunia, alia autem ob | |
| utramque rem, ut integri sensus, ut bona valitudo. De | 57.1 |
| bona autem fama—quam enim appellant εὐδοξίαν, | |
| aptius est bonam famam hoc loco appellare quam | |
| gloriam—Chrysippus quidem et Diogenes detracta | |
| utilitate ne digitum quidem eius causa porrigendum | 5 |
| esse dicebant; quibus ego vehementer assentior. qui | |
| autem post eos fuerunt, cum Carneadem sustinere non | |
| possent, hanc, quam dixi, bonam famam ipsam propter | |
| se praepositam et sumendam esse dixerunt, esseque | |
| hominis ingenui et liberaliter educati velle bene audire | 10 |
| a parentibus, a propinquis, a bonis etiam viris, idque | |
| propter rem ipsam, non propter usum, dicuntque, ut | |
| liberis consultum velimus, etiamsi postumi futuri sint, | |
| propter ipsos, sic futurae post mortem famae tamen | |
| esse propter rem, etiam detracto usu, consulendum. | 15 |
| Sed cum, quod honestum sit, id solum bonum esse | 58.1 |
| dicamus, consentaneum tamen est fungi officio, cum id | |
| officium nec in bonis ponamus nec in malis. est enim | |
| aliquid in his rebus probabile, et quidem ita, ut eius | |
| ratio reddi possit, ergo ut etiam probabiliter acti ratio | 5 |
| reddi possit. est autem officium, quod ita factum est, | |
| ut eius facti probabilis ratio reddi possit. ex quo in- | |
| tellegitur officium medium quiddam esse, quod neque | |
| in bonis ponatur neque in contrariis. quoniamque in | |
| iis rebus, quae neque in virtutibus sunt neque in vitiis, | 10 |
| est tamen quiddam, quod usui possit esse, tollendum | |
| id non est. est autem eius generis actio quoque quae- | |
| dam, et quidem talis, ut ratio postulet agere aliquid et | |
| facere eorum. quod autem ratione actum est, id officium | |
| appellamus. est igitur officium eius generis, quod nec | 15 |
| in bonis ponatur nec in contrariis. |