| Atque perspicuum etiam illud est, in istis rebus me- | 3.59.1 |
| diis aliquid agere sapientem. iudicat igitur, cum agit, | |
| officium illud esse. quod quoniam numquam fallitur | |
| in iudicando, erit in mediis rebus officium. quod effi- | |
| citur hac etiam conclusione rationis: Quoniam enim | 5 |
| videmus esse quiddam, quod recte factum appellemus, | |
| id autem est perfectum officium, erit [autem] etiam | |
| inchoatum, ut, si iuste depositum reddere in recte factis | |
| sit, in officiis ponatur depositum reddere; illo enim | |
| addito 'iuste' fit recte factum, per se autem hoc ipsum | 10 |
| reddere in officio ponitur. quoniamque non dubium | |
| est quin in iis, quae media dicimus, sit aliud sumendum, | |
| aliud reiciendum, quicquid ita fit aut dicitur, omne of- | |
| ficio continetur. ex quo intellegitur, quoniam se ipsi | |
| omnes natura diligant, tam insipientem quam sapientem | 15 |
| sumpturum, quae secundum naturam sint, reiecturum- | |
| que contraria. ita est quoddam commune officium sa- | |
| pientis et insipientis, ex quo efficitur versari in iis, quae | |
| media dicamus. | |
| Sed cum ab his omnia proficiscantur officia, non sine | 60.1 |
| causa dicitur ad ea referri omnes nostras cogitationes, | |
| in his et excessum e vita et in vita mansionem. in quo | |
| enim plura sunt quae secundum naturam sunt, huius | |
| officium est in vita manere; in quo autem aut sunt | 5 |
| plura contraria aut fore videntur, huius officium est de | |
| vita excedere. ex quo apparet et sapientis esse ali- | |
| quando officium excedere e vita, cum beatus sit, et | |
| stulti manere in vita, cum sit miser. nam bonum illud | 61.1 |
| et malum, quod saepe iam dictum est, postea conse- | |
| quitur, prima autem illa naturae sive secunda sive con- | |
| traria sub iudicium sapientis et dilectum cadunt, estque | |
| illa subiecta quasi materia sapientiae. itaque et manendi | 5 |
| in vita et migrandi ratio omnis iis rebus, quas supra | |
| dixi, metienda. nam neque virtute retinetur <ille> in | |
| vita, nec iis, qui sine virtute sunt, mors est oppetenda. | |
| et saepe officium est sapientis desciscere a vita, cum | |
| sit beatissimus, si id oportune facere possit, quod est | 10 |
| convenienter naturae. sic enim censent, oportunitatis | |
| esse beate vivere. itaque a sapientia praecipitur se | |
| ipsam, si usus sit, sapiens ut relinquat. quam ob rem | |
| cum vitiorum ista vis non sit, ut causam afferant mortis | |
| voluntariae, perspicuum est etiam stultorum, qui idem | 15 |
| miseri sint, officium esse manere in vita, si sint in ma- | |
| iore parte rerum earum, quas secundum naturam esse | |
| dicimus. et quoniam excedens e vita et manens aeque | |
| miser est nec diuturnitas magis ei vitam fugiendam | |
| facit, non sine causa dicitur iis, qui pluribus naturalibus | 20 |
| frui possint, esse in vita manendum. |