| Pertinere autem ad rem arbitrantur intellegi natura | 3.62.1 |
| fieri ut liberi a parentibus amentur. a quo initio pro- | |
| fectam communem humani generis societatem perse- | |
| quimur. quod primum intellegi debet figura membris- | |
| que corporum, quae ipsa declarant procreandi a natura | 5 |
| habitam esse rationem. neque vero haec inter se con- | |
| gruere possent, ut natura et procreari vellet et diligi | |
| procreatos non curaret. atque etiam in bestiis vis na- | |
| turae perspici potest; quarum in fetu et in educatione | |
| laborem cum cernimus, naturae ipsius vocem videmur | 10 |
| audire. quare <ut> perspicuum est natura nos a dolore | |
| abhorrere, sic apparet a natura ipsa, ut eos, quos ge- | |
| nuerimus, amemus, inpelli. ex hoc nascitur ut etiam | 63.1 |
| communis hominum inter homines naturalis sit com- | |
| mendatio, ut oporteat hominem ab homine ob id ipsum, | |
| quod homo sit, non alienum videri. ut enim in mem- | |
| bris alia sunt tamquam sibi nata, ut oculi, ut aures, | 5 |
| alia etiam ceterorum membrorum usum adiuvant, ut | |
| crura, ut manus, sic inmanes quaedam bestiae sibi so- | |
| lum natae sunt, at illa, quae in concha patula pina di- | |
| citur, isque, qui enat e concha, qui, quod eam custodit, | |
| pinoteres vocatur in eandemque cum se recepit inclu- | 10 |
| ditur, ut videatur monuisse ut caveret, itemque formi- | |
| cae, apes, ciconiae aliorum etiam causa quaedam faciunt. | |
| multo haec coniunctius homines. itaque natura sumus | |
| apti ad coetus, concilia, civitates. mundum autem cen- | 64.1 |
| sent regi numine deorum, eumque esse quasi commu- | |
| nem urbem et civitatem hominum et deorum, et unum | |
| quemque nostrum eius mundi esse partem; ex quo illud | |
| natura consequi, ut communem utilitatem nostrae ante- | 5 |
| ponamus. ut enim leges omnium salutem singulorum | |
| saluti anteponunt, sic vir bonus et sapiens et legibus | |
| parens et civilis officii non ignarus utilitati omnium | |
| plus quam unius alicuius aut suae consulit. nec magis | |
| est vituperandus proditor patriae quam communis utili- | 10 |
| tatis aut salutis desertor propter suam utilitatem aut | |
| salutem. ex quo fit, ut laudandus is sit, qui mortem | |
| oppetat pro re publica, quod deceat cariorem nobis | |
| esse patriam quam nosmet ipsos. quoniamque illa vox | |
| inhumana et scelerata ducitur eorum, qui negant se | 15 |
| recusare quo minus ipsis mortuis terrarum omnium de- | |
| flagratio consequatur—quod vulgari quodam versu | |
| Graeco pronuntiari solet—, certe verum est etiam iis, | |
| qui aliquando futuri sint, esse propter ipsos consulen- | |
| dum. ex hac animorum affectione testamenta commen- | 65.1 |
| dationesque morientium natae sunt. quodque nemo in | |
| summa solitudine vitam agere velit ne cum infinita | |
| quidem voluptatum abundantia, facile intellegitur nos | |
| ad coniunctionem congregationemque hominum et ad | 5 |
| naturalem communitatem esse natos. Inpellimur autem | |
| natura, ut prodesse velimus quam plurimis in primisque | |
| docendo rationibusque prudentiae tradendis. itaque | 66.1 |
| non facile est invenire qui quod sciat ipse non tradat | |
| alteri; ita non solum ad discendum propensi sumus, | |
| verum etiam ad docendum. Atque ut tauris natura | |
| datum est ut pro vitulis contra leones summa vi im- | 5 |
| petuque contendant, sic ii, qui valent opibus atque id | |
| facere possunt, ut de Hercule et de Libero accepimus, | |
| ad servandum genus hominum natura incitantur. Atque | |
| etiam Iovem cum Optimum et Maximum dicimus cum- | |
| que eundem Salutarem, Hospitalem, Statorem, hoc in- | 10 |
| tellegi volumus, salutem hominum in eius esse tutela. | |
| minime autem convenit, cum ipsi inter nos viles ne- | |
| glectique simus, postulare ut diis inmortalibus cari si- | |
| mus et ab iis diligamur. Quem ad modum igitur mem- | |
| bris utimur prius, quam didicimus, cuius ea causa utili- | 15 |
| tatis habeamus, sic inter nos natura ad civilem com- | |
| munitatem coniuncti et consociati sumus. quod ni ita | |
| se haberet, nec iustitiae ullus esset nec bonitati locus. | |
| Et quo modo hominum inter homines iuris esse vincula | 67.1 |
| putant, sic homini nihil iuris esse cum bestiis. prae- | |
| clare enim Chrysippus, cetera nata esse hominum causa | |
| et deorum, eos autem communitatis et societatis suae, | |
| ut bestiis homines uti ad utilitatem suam possint sine | 5 |
| iniuria. Quoniamque ea natura esset hominis, ut ei | |
| cum genere humano quasi civile ius intercederet, qui | |
| id conservaret, eum iustum, qui migraret, iniustum fore. | |
| sed quem ad modum, theatrum cum commune sit, recte | |
| tamen dici potest eius esse eum locum, quem quisque | 10 |
| occuparit, sic in urbe mundove communi non adver- | |
| satur ius, quo minus suum quidque cuiusque sit. Cum | 68.1 |
| autem ad tuendos conservandosque homines hominem | |
| natum esse videamus, consentaneum est huic naturae, | |
| ut sapiens velit gerere et administrare rem publicam | |
| atque, ut e natura vivat, uxorem adiungere et velle ex | 5 |
| ea liberos. ne amores quidem sanctos a sapiente alienos | |
| esse arbitrantur. Cynicorum autem rationem atque vi- | |
| tam alii cadere in sapientem dicunt, si qui eius modi | |
| forte casus inciderit, ut id faciendum sit, alii nullo modo. |