| Ut vero conservetur omnis homini erga hominem | 3.69.1 |
| societas, coniunctio, caritas, et emolumenta et detri- | |
| menta, quae ὠφελήματα et βλάμματα appellant, com- | |
| munia esse voluerunt; quorum altera prosunt, nocent | |
| altera. neque solum ea communia, verum etiam paria | 5 |
| esse dixerunt. incommoda autem et commoda—ita | |
| enim εὐχρηστήματα et δυσχρηστήματα appello—com- | |
| munia esse voluerunt, paria noluerunt. illa enim, quae | |
| prosunt aut quae nocent, aut bona sunt aut mala, quae | |
| sint paria necesse est. commoda autem et incommoda | 10 |
| in eo genere sunt, quae praeposita et reiecta diximus; | |
| ea possunt paria non esse. sed emolumenta communia | |
| esse dicuntur, recte autem facta et peccata non haben- | |
| tur communia. | |
| Amicitiam autem adhibendam esse censent, quia sit | 70.1 |
| ex eo genere, quae prosunt. quamquam autem in ami- | |
| citia alii dicant aeque caram esse sapienti rationem | |
| amici ac suam, alii autem sibi cuique cariorem suam, | |
| tamen hi quoque posteriores fatentur alienum esse a | 5 |
| iustitia, ad quam nati esse videamur, detrahere quid | |
| de aliquo, quod sibi adsumat. minime vero probatur | |
| huic disciplinae, de qua loquor, aut iustitiam aut ami- | |
| citiam propter utilitates adscisci aut probari. eaedem | |
| enim utilitates poterunt eas labefactare atque perver- | 10 |
| tere. etenim nec iustitia nec amicitia esse omnino pot- | |
| erunt, nisi ipsae per se expetuntur. | |
| Ius autem, quod ita dici appellarique possit, id esse | 71.1 |
| natura, alienumque esse a sapiente non modo iniuriam | |
| cui facere, verum etiam nocere. nec vero rectum est | |
| cum amicis aut bene meritis consociare aut coniungere | |
| iniuriam, gravissimeque et verissime defenditur num- | 5 |
| quam aequitatem ab utilitate posse seiungi, et quic- | |
| quid aequum iustumque esset, id etiam honestum vi- | |
| cissimque, quicquid esset honestum, id iustum etiam | |
| atque aequum fore. |