| Ad easque virtutes, de quibus disputatum est, dialecti- | 3.72.1 |
| cam etiam adiungunt et physicam, easque ambas vir- | |
| tutum nomine appellant, alteram, quod habeat rationem, | |
| ne cui falso adsentiamur neve umquam captiosa pro- | |
| babilitate fallamur, eaque, quae de bonis et malis di- | 5 |
| dicerimus, ut tenere tuerique possimus. nam sine hac | |
| arte quemvis arbitrantur a vero abduci fallique posse. | |
| recte igitur, si omnibus in rebus temeritas ignoratioque | |
| vitiosa est, ars ea, quae tollit haec, virtus nominata est. | |
| physicae quoque non sine causa tributus idem est ho- | 73.1 |
| nos, propterea quod, qui convenienter naturae victurus | |
| sit, ei proficiscendum est ab omni mundo atque ab eius | |
| procuratione. nec vero potest quisquam de bonis et | |
| malis vere iudicare nisi omni cognita ratione naturae | 5 |
| et vitae etiam deorum, et utrum conveniat necne na- | |
| tura hominis cum universa. quaeque sunt vetera prae- | |
| cepta sapientium, qui iubent tempori parere et se- | |
| qui deum et se noscere et nihil nimis, haec sine | |
| physicis quam vim habeant—et habent maximam— | 10 |
| videre nemo potest. atque etiam ad iustitiam colendam, | |
| ad tuendas amicitias et reliquas caritates quid natura | |
| valeat haec una cognitio potest tradere. nec vero pietas | |
| adversus deos nec quanta iis gratia debeatur sine ex- | |
| plicatione naturae intellegi potest. | 15 |
| Sed iam sentio me esse longius provectum, quam | 74.1 |
| proposita ratio postularet. verum admirabilis compo- | |
| sitio disciplinae incredibilisque rerum me traxit ordo; | |
| quem, per deos inmortales! nonne miraris? quid enim | |
| aut in natura, qua nihil est aptius, nihil descriptius, aut | 5 |
| in operibus manu factis tam compositum tamque com- | |
| pactum et coagmentatum inveniri potest? quid poste- | |
| rius priori non convenit? quid sequitur, quod non | |
| respondeat superiori? quid non sic aliud ex alio nec- | |
| titur, ut, si ullam litteram moveris, labent omnia? nec | 10 |
| tamen quicquam est, quod moveri possit. quam gra- | 75.1 |
| vis vero, quam magnifica, quam constans conficitur | |
| persona sapientis! qui, cum ratio docuerit, quod ho- | |
| nestum esset, id esse solum bonum, semper sit necesse | |
| est beatus vereque omnia ista nomina possideat, quae | 5 |
| irrideri ab inperitis solent. rectius enim appellabitur | |
| rex quam Tarquinius, qui nec se nec suos regere potuit, | |
| rectius magister populi—is enim est dictator—quam | |
| Sulla, qui trium pestiferorum vitiorum, luxuriae, avari- | |
| tiae, crudelitatis, magister fuit, rectius dives quam Crassus, | 10 |
| qui nisi eguisset, numquam Euphraten nulla belli causa | |
| transire voluisset. recte eius omnia dicentur, qui scit | |
| uti solus omnibus, recte etiam pulcher appellabitur— | |
| animi enim liniamenta sunt pulchriora quam corporis—, | |
| recte solus liber nec dominationi cuiusquam parens nec | 15 |
| oboediens cupiditati, recte invictus, cuius etiamsi cor- | |
| pus constringatur, animo tamen vincula inici nulla pos- | |
| sint, nec expectet ullum tempus aetatis, uti tum denique | 76.1 |
| iudicetur beatusne fuerit, cum extremum vitae diem | |
| morte confecerit, quod ille unus e septem sapientibus | |
| non sapienter Croesum monuit; nam si beatus umquam | |
| fuisset, beatam vitam usque ad illum a Cyro extructum | 5 |
| rogum pertulisset. quod si ita est, ut neque quisquam | |
| nisi bonus vir et omnes boni beati sint, quid philoso- | |
| phia magis colendum aut quid est virtute divinius? |