| LIBER QUARTUS | |
| Quae cum dixisset, finem ille. ego autem: Ne tu, | 4.1.1 |
| inquam, Cato, ista exposuisti, ut tam multa memoriter, | |
| ut tam obscura, dilucide. itaque aut omittamus contra | |
| omnino velle aliquid aut spatium sumamus ad cogi- | |
| tandum; tam enim diligenter, etiam si minus vere— | 5 |
| nam nondum id quidem audeo dicere—, sed tamen | |
| accurate non modo fundatam, verum etiam extructam | |
| disciplinam non est facile perdiscere. | |
| Tum ille: Ain tandem? inquit, cum ego te hac nova | |
| lege videam eodem die accusatori respondere et tribus | 10 |
| horis perorare, in hac me causa tempus dilaturum pu- | |
| tas? quae tamen a te agetur non melior, quam illae | |
| sunt, quas interdum optines. quare istam quoque ag- | |
| gredere tractatam praesertim et ab aliis et a te ipso | |
| saepe, ut tibi deesse non possit oratio. | 15 |
| Tum ego: Non mehercule, inquam, soleo temere | 2.1 |
| contra Stoicos, non quo illis admodum assentiar, sed | |
| pudore impedior; ita multa dicunt, quae vix intellegam. | |
| Obscura, inquit, quaedam esse confiteor, nec tamen | |
| ab illis ita dicuntur de industria, sed inest in rebus ipsis | 5 |
| obscuritas. | |
| Cur igitur easdem res, inquam, Peripateticis dicenti- | |
| bus verbum nullum est, quod non intellegatur? | |
| Easdemne res? inquit, an parum disserui non verbis | |
| Stoicos a Peripateticis, sed universa re et tota sententia | 10 |
| dissidere? | |
| Atqui, inquam, Cato, si istud optinueris, traducas me | |
| ad te totum licebit. | |
| Putabam equidem satis, inquit, me dixisse. quare | |
| ad ea primum, si videtur; sin aliud quid voles, postea. | 15 |