| Immo istud quidem, inquam, quo loco quidque, nisi | 4.2.16 |
| iniquum postulo, arbitratu meo. | |
| Ut placet, inquit. etsi enim illud erat aptius, aequum | |
| cuique concedere. | |
| Existimo igitur, inquam, Cato, veteres illos Platonis | 3.1 |
| auditores, Speusippum, Aristotelem, Xenocratem, deinde | |
| eorum, Polemonem, Theophrastum, satis et copiose et | |
| eleganter habuisse constitutam disciplinam, ut non esset | |
| causa Zenoni, cum Polemonem audisset, cur et ab eo | 5 |
| ipso et a superioribus dissideret. quorum fuit haec in- | |
| stitutio, in qua animadvertas velim quid mutandum | |
| putes nec expectes, dum ad omnia dicam, quae a te | |
| dicta sunt; universa enim illorum ratione cum tota | |
| vestra confligendum puto. qui cum viderent ita nos | 4.1 |
| esse natos, ut et communiter ad eas virtutes apti esse- | |
| mus, quae notae illustresque sunt, iustitiam dico, tem- | |
| perantiam, ceteras generis eiusdem—quae omnes si- | |
| miles artium reliquarum materia tantum ad meliorem | 5 |
| partem et tractatione differunt—, easque ipsas virtutes | |
| viderent nos magnificentius appetere et ardentius, ha- | |
| bere etiam insitam quandam vel potius innatam cupi- | |
| ditatem scientiae natosque esse ad congregationem ho- | |
| minum et ad societatem communitatemque generis hu- | 10 |
| mani, eaque in maximis ingeniis maxime elucere, totam | |
| philosophiam tris in partis diviserunt, quam partitionem | |
| a Zenone esse retentam videmus. quarum cum una | 5.1 |
| sit, qua mores conformari putantur, differo eam partem, | |
| quae quasi stirps est huius quaestionis. qui sit enim | |
| finis bonorum, mox, hoc loco tantum dico, a veteribus | |
| Peripateticis Academicisque, qui re consentientes voca- | 5 |
| bulis differebant, eum locum, quem civilem recte ap- | |
| pellaturi videmur, Graeci πολιτικόν, graviter et copiose | |
| esse tractatum. |