| Quam multa illi de re publica scripserunt, quam | 4.5.9 |
| multa de legibus! quam multa non solum praecepta | 10 |
| in artibus, sed etiam exempla in orationibus bene di- | |
| cendi reliquerunt! primum enim ipsa illa, quae sub- | |
| tiliter disserenda erant, polite apteque dixerunt tum | |
| definientes, tum partientes, ut vestri etiam; sed vos | |
| squalidius, illorum vides quam niteat oratio. deinde ea, | 6.1 |
| quae requirebant orationem ornatam et gravem, quam | |
| magnifice sunt dicta ab illis, quam splendide! de iustitia, | |
| <de temperantia,> de fortitudine, de amicitia, de aetate | |
| degenda, de philosophia, de capessenda re publica, [de | 5 |
| temperantia de fortitudine] hominum non spinas vellen- | |
| tium, ut Stoici, nec ossa nudantium, sed eorum, qui gran- | |
| dia ornate vellent, enucleate minora dicere. itaque quae | |
| sunt eorum consolationes, quae cohortationes, quae | |
| etiam monita et consilia scripta ad summos viros! erat | 10 |
| enim apud eos, ut est rerum ipsarum natura, sic di- | |
| cendi exercitatio duplex. nam, quicquid quaeritur, id | |
| habet aut generis ipsius sine personis temporibusque | |
| aut his adiunctis facti aut iuris aut nominis controversiam. | |
| ergo in utroque exercebantur, eaque disciplina effecit | 15 |
| tantam illorum utroque in genere dicendi copiam. To- | 7.1 |
| tum genus hoc Zeno et qui ab eo sunt aut non po- | |
| tuerunt <tueri> aut noluerunt, certe reliquerunt. quam- | |
| quam scripsit artem rhetoricam Cleanthes, Chrysippus | |
| etiam, sed sic, ut, si quis obmutescere concupierit, nihil | 5 |
| aliud legere debeat. itaque vides, quo modo loquantur. | |
| nova verba fingunt, deserunt usitata. | |
| At quanta conantur! mundum hunc omnem oppidum | |
| esse nostrum! incendi igitur eos, qui audiunt, vides. | |
| quantam rem agas, ut Circeiis qui habitet totum hunc | 10 |
| mundum suum municipium esse existimet? |