| Quid? ille incendat? restinguet citius, si ardentem | 4.7.12 |
| acceperit. Ista ipsa, quae tu breviter: regem, dictatorem, | |
| divitem solum esse sapientem, a te quidem apte ac | |
| rotunde; quippe; habes enim a rhetoribus; illorum vero | 15 |
| ista ipsa quam exilia de virtutis vi! quam tantam vo- | |
| lunt esse, ut beatum per se efficere possit. pungunt | |
| quasi aculeis interrogatiunculis angustis, quibus etiam | |
| qui assentiuntur nihil commutantur animo et idem | |
| abeunt, qui venerant. res enim fortasse verae, certe | 20 |
| graves, non ita tractantur, ut debent, sed aliquanto mi- | |
| nutius. | |
| Sequitur disserendi ratio cognitioque naturae; nam | 8.1 |
| de summo bono mox, ut dixi, videbimus et ad id ex- | |
| plicandum disputationem omnem conferemus. in his | |
| igitur partibus duabus nihil erat, quod Zeno commu- | |
| tare gestiret. res enim se praeclare habebat, et quidem | 5 |
| in utraque parte. quid enim ab antiquis ex eo genere, | |
| quod ad disserendum valet, praetermissum est? qui et | |
| definierunt plurima et definiendi artes reliquerunt, quod- | |
| que est definitioni adiunctum, ut res in partes divida- | |
| tur, id et fit ab illis et quem ad modum fieri oporteat | 10 |
| traditur; item de contrariis, a quibus ad genera formas- | |
| que generum venerunt. Iam argumenti ratione con- | |
| clusi caput esse faciunt ea, quae perspicua dicunt, | |
| deinde ordinem sequuntur, tum, quid verum sit in sin- | |
| gulis, extrema conclusio est. quanta autem ab illis | 9.1 |
| varietas argumentorum ratione concludentium eorum- | |
| que cum captiosis interrogationibus dissimilitudo! Quid, | |
| quod plurimis locis quasi denuntiant, ut neque sensuum | |
| fidem sine ratione nec rationis <sine> sensibus exquira- | 5 |
| mus, atque ut eorum alterum ab altero <ne> separe- | |
| mus? Quid? ea, quae dialectici nunc tradunt et do- | |
| cent, nonne ab illis instituta aut inventa sunt? de qui- | |
| bus etsi a Chrysippo maxime est elaboratum, tamen a | |
| Zenone minus multo quam ab antiquis; ab hoc autem | 10 |
| quaedam non melius quam veteres, quaedam omnino | |
| relicta. Cumque duae sint artes, quibus perfecte ratio | 10.1 |
| et oratio compleatur, una inveniendi, altera disserendi, | |
| hanc posteriorem et Stoici et Peripatetici, priorem autem | |
| illi egregie tradiderunt, hi omnino ne attigerunt qui- | |
| dem. nam e quibus locis quasi thesauris argumenta | 5 |
| depromerentur, vestri ne suspicati quidem sunt, supe- | |
| riores autem artificio et via tradiderunt. quae quidem | |
| res efficit, ne necesse sit isdem de rebus semper quasi | |
| dictata decantare neque a commentariolis suis disce- | |
| dere. nam qui sciet ubi quidque positum sit quaque | 10 |
| eo veniat, is, etiamsi quid obrutum erit, poterit eruere | |
| semperque esse in disputando suus. quod etsi ingeniis | |
| magnis praediti quidam dicendi copiam sine ratione | |
| consequuntur, ars tamen est dux certior quam natura. | |
| aliud est enim poëtarum more verba fundere, aliud ea, | 15 |
| quae dicas, ratione et arte distinguere. |