| Similia dici possunt de explicatione naturae, qua et | 4.11.1 |
| hi utuntur et vestri, neque vero ob duas modo causas, | |
| quo modo Epicuro videtur, ut pellatur mortis et reli- | |
| gionis metus, sed etiam modestiam quandam cognitio | |
| rerum caelestium affert iis, qui videant quanta sit etiam | 5 |
| apud deos moderatio, quantus ordo, et magnitudinem | |
| animi deorum opera et facta cernentibus, iustitiam etiam, | |
| cum cognitum habeas quod sit summi rectoris ac do- | |
| mini numen, quod consilium, quae voluntas; cuius ad | |
| naturam apta ratio vera illa et summa lex a philoso- | 10 |
| phis dicitur. inest in eadem explicatione naturae insa- | 12.1 |
| tiabilis quaedam e cognoscendis rebus voluptas, in qua | |
| una confectis rebus necessariis vacui negotiis honeste | |
| ac liberaliter possimus vivere. Ergo in hac ratione tota | |
| de maximis fere rebus Stoici illos secuti sunt, ut et | 5 |
| deos esse et quattuor ex rebus omnia constare dicerent. | |
| cum autem quaereretur res admodum difficilis, num | |
| quinta quaedam natura videretur esse, ex qua ratio et | |
| intellegentia oriretur, in quo etiam de animis cuius ge- | |
| neris essent quaereretur, Zeno id dixit esse ignem, non | 10 |
| nulla deinde aliter, sed ea pauca; de maxima autem | |
| re eodem modo, divina mente atque natura mundum | |
| universum et eius maximas partis administrari. Ma- | |
| teriam vero rerum et copiam apud hos exilem, apud | |
| illos uberrimam reperiemus. quam multa ab iis con- | 13.1 |
| quisita et collecta sunt de omnium animantium genere, | |
| ortu, membris, aetatibus! quam multa de rebus iis, | |
| quae gignuntur e terra! quam multae quamque de | |
| variis rebus et causae, cur quidque fiat, et demonstra- | 5 |
| tiones, quem ad modum quidque fiat! qua ex omni | |
| copia plurima et certissima argumenta sumuntur ad | |
| cuiusque rei naturam explicandam. Ergo adhuc, quan- | |
| tum equidem intellego, causa non videtur fuisse mu- | |
| tandi nominis. non enim, si omnia non sequebatur, | 10 |
| idcirco non erat ortus illinc. equidem etiam Epicurum, | |
| in physicis quidem, Democriteum puto. pauca mutat | |
| vel plura sane; at cum de plurimis eadem dicit, tum | |
| certe de maximis. quod idem cum vestri faciant, non | |
| satis magnam tribuunt inventoribus gratiam. | 15 |