| Sed haec hactenus. nunc videamus, quaeso, de summo | 4.14.1 |
| bono, quod continet philosophiam, quid tandem attu- | |
| lerit, quam ob rem ab inventoribus tamquam a paren- | |
| tibus dissentiret. hoc igitur loco, quamquam a te, Cato, | |
| diligenter est explicatum, finis hic bonorum [qui con- | 5 |
| tinet philosophiam] et quis a Stoicis et quem ad mo- | |
| dum diceretur, tamen ego quoque exponam, ut per- | |
| spiciamus, si potuerimus, quidnam a Zenone novi sit | |
| allatum. cum enim superiores, e quibus planissime Po- | |
| lemo, secundum naturam vivere summum bonum esse | 10 |
| dixissent, his verbis tria significari Stoici dicunt, unum | |
| eius modi, vivere adhibentem scientiam earum rerum, | |
| quae natura evenirent. hunc ipsum Zenonis aiunt esse | |
| finem declarantem illud, quod a te dictum est, con- | |
| venienter naturae vivere. alterum significari idem, ut | 15.1 |
| si diceretur, officia media omnia aut pleraque servantem | |
| vivere. hoc sic expositum dissimile est superiori. illud | |
| enim rectum est—quod κατόρθωμα dicebas—contin- | |
| gitque sapienti soli, hoc autem inchoati cuiusdam officii | 5 |
| est, non perfecti, quod cadere in non nullos insipientes | |
| potest. tertium autem omnibus aut maximis rebus iis, | |
| quae secundum naturam sint, fruentem vivere. hoc non | |
| est positum in nostra actione. completur enim et ex | |
| eo genere vitae, quod virtute fruitur, et ex iis rebus, | 10 |
| quae sunt secundum naturam neque sunt in nostra | |
| potestate. sed hoc summum bonum, quod tertia signi- | |
| ficatione intellegitur, eaque vita, quae ex summo bono | |
| degitur, quia coniuncta ei virtus est, in sapientem solum | |
| cadit, isque finis bonorum, ut ab ipsis Stoicis scriptum | 15 |
| videmus, a Xenocrate atque ab Aristotele constitutus | |
| est. itaque ab iis constitutio illa prima naturae, a qua | |
| tu quoque ordiebare, his prope verbis exponitur: |