| Omnis natura vult esse conservatrix sui, ut et salva | 4.16.1 |
| sit et in genere conservetur suo. ad hanc rem aiunt | |
| artis quoque requisitas, quae naturam adiuvarent in | |
| quibus ea numeretur in primis, quae est vivendi ars, | |
| ut tueatur, quod a natura datum sit, quod desit, ad- | 5 |
| quirat. idemque diviserunt naturam hominis in animum | |
| et corpus. cumque eorum utrumque per se expetendum | |
| esse dixissent, virtutes quoque utriusque eorum per se | |
| expetendas esse dicebant, <et> cum animum infinita | |
| quadam laude anteponerent corpori, virtutes quoque | 10 |
| animi bonis corporis anteponebant. Sed cum sapientiam | 17.1 |
| totius hominis custodem et procuratricem esse vellent, | |
| quae esset naturae comes et adiutrix, hoc sapientiae | |
| munus esse dicebant, ut, <cum> eum tueretur, qui con- | |
| staret ex animo et corpore, in utroque iuvaret eum ac | 5 |
| contineret. atque ita re simpliciter primo collocata re- | |
| liqua subtilius persequentes corporis bona facilem quan- | |
| dam rationem habere censebant; de animi bonis accu- | |
| ratius exquirebant in primisque reperiebant inesse in | |
| iis iustitiae semina primique ex omnibus philosophis | 10 |
| natura tributum esse docuerunt, ut ii, qui procreati es- | |
| sent, a procreatoribus amarentur, et, id quod temporum | |
| ordine antiquius est, ut coniugia virorum et uxorum | |
| natura coniuncta esse dicerent, qua ex stirpe orirentur | |
| amicitiae cognationum. Atque ab his initiis profecti | 15 |
| omnium virtutum et originem et progressionem per- | |
| secuti sunt. ex quo magnitudo quoque animi existebat, | |
| qua facile posset repugnari obsistique fortunae, quod | |
| maximae res essent in potestate sapientis. varietates | |
| autem iniuriasque fortunae facile veterum philosopho- | 20 |
| rum praeceptis instituta vita superabat. Principiis autem | 18.1 |
| a natura datis amplitudines quaedam bonorum excita- | |
| bantur partim profectae a contemplatione rerum occul- | |
| tiorum, quod erat insitus menti cognitionis amor, e quo | |
| etiam rationis explicandae disserendique cupiditas con- | 5 |
| sequebatur; quodque hoc solum animal natum est pu- | |
| doris ac verecundiae particeps appetensque coniunctio- | |
| num hominum ad societatem animadvertensque in om- | |
| nibus rebus, quas ageret aut diceret, ut ne quid ab eo | |
| fieret nisi honeste ac decore, his initiis, ut ante dixi, | 10 |
| <et> seminibus a natura datis temperantia, modestia, | |
| iustitia et omnis honestas perfecte absoluta est. |