| Habes, inquam, Cato, formam eorum, de quibus lo- | 4.19.1 |
| quor, philosophorum. qua exposita scire cupio quae | |
| causa sit, cur Zeno ab hac antiqua constitutione de- | |
| sciverit, quidnam horum ab eo non sit probatum; quodne | |
| omnem naturam conservatricem sui dixerint, an quod | 5 |
| omne animal ipsum sibi commendatum, ut se et salvum | |
| in suo genere et incolume vellet, an <quod>, cum om- | |
| nium artium finis is esset, quem natura maxime quae- | |
| reret, idem statui debere de totius arte vitae, an quod, | |
| cum ex animo constaremus et corpore, et haec ipsa et | 10 |
| eorum virtutes per se esse sumendas. an vero displi- | |
| cuit ea, quae tributa est animi virtutibus tanta prae- | |
| stantia? an quae de prudentia, de cognitione rerum, | |
| de coniunctione generis humani, quaeque ab eisdem | |
| de temperantia, de modestia, de magnitudine animi, de | 15 |
| omni honestate dicuntur? fatebuntur Stoici haec om- | |
| nia dicta esse praeclare, neque eam causam Zenoni | |
| desciscendi fuisse. Alia quaedam dicent, credo, magna | 20.1 |
| antiquorum esse peccata, quae ille veri investigandi | |
| cupidus nullo modo ferre potuerit. quid enim perver- | |
| sius, quid intolerabilius, quid stultius quam bonam vali- | |
| tudinem, quam dolorum omnium vacuitatem, quam in- | 5 |
| tegritatem oculorum reliquorumque sensuum ponere in | |
| bonis potius, quam dicerent nihil omnino inter eas res | |
| iisque contrarias interesse? ea enim omnia, quae illi | |
| bona dicerent, praeposita esse, non bona, itemque illa, | |
| quae in corpore excellerent, stulte antiquos dixisse | 10 |
| per se esse expetenda; sumenda potius quam expe- | |
| tenda. ea denique omni vita, quae in una virtute con- | |
| sisteret, illam vitam, quae etiam ceteris rebus, quae | |
| essent secundum naturam, abundaret, magis expeten- | |
| dam non esse. sed magis sumendam. cumque ipsa | 15 |
| virtus efficiat ita beatam vitam, ut beatior esse non | |
| possit, tamen quaedam deesse sapientibus tum, cum | |
| sint beatissimi; itaque eos id agere, ut a se dolores, | |
| morbos, debilitates repellant. |