| O magnam vim ingenii causamque iustam, cur nova | 4.21.1 |
| existeret disciplina! Perge porro. sequuntur enim ea, | |
| quae tu scientissime complexus es, omnium insipien- | |
| tiam, iniustitiam, alia vitia similia esse, omniaque pec- | |
| cata esse paria, eosque, qui natura doctrinaque longe | 5 |
| ad virtutem processissent, nisi eam plane consecuti | |
| essent, summe esse miseros, neque inter eorum vitam | |
| et improbissimorum quicquam omnino interesse, ut | |
| Plato, tantus ille vir, si sapiens non fuerit, nihilo melius | |
| quam quivis improbissimus nec beatius vixerit. haec | 10 |
| videlicet est correctio philosophiae veteris et emenda- | |
| tio, quae omnino aditum habere nullum potest in urbem, | |
| in forum, in curiam. quis enim ferre posset ita loquen- | |
| tem eum, qui se auctorem vitae graviter et sapienter | |
| agendae profiteretur, nomina rerum commutantem, cum- | 15 |
| que idem sentiret quod omnes, quibus rebus eandem | |
| vim tribueret, alia nomina inponentem, verba modo | |
| mutantem, de opinionibus nihil detrahentem? patronusne | 22.1 |
| causae in epilogo pro reo dicens negaret esse malum | |
| exilium, publicationem bonorum? haec reicienda esse, | |
| non fugienda? nec misericordem iudicem esse opor- | |
| tere? in contione autem si loqueretur, si Hannibal ad | 5 |
| portas venisset murumque iaculo traiecisset, negaret | |
| esse in malis capi, venire, interfici, patriam amittere? | |
| an senatus, cum triumphum Africano decerneret, 'quod | |
| eius virtute' aut 'felicitate' posset dicere, si neque vir- | |
| tus in ullo nisi in sapiente nec felicitas vere dici pot- | 10 |
| est? quae est igitur ista philosophia, quae communi | |
| more in foro loquitur, in libellis suo? praesertim cum, | |
| quod illi suis verbis significent, in eo nihil novetur, [de | |
| ipsis rebus nihil mutetur] eaedem res maneant alio | |
| modo. quid enim interest, divitias, opes, valitudinem | 23.1 |
| bona dicas anne praeposita, cum ille, qui ista bona | |
| dicit, nihilo plus iis tribuat quam tu, qui eadem illa | |
| praeposita nominas? itaque homo in primis ingenuus | |
| et gravis, dignus illa familiaritate Scipionis et Laelii, | 5 |
| Panaetius, cum ad Q. Tuberonem de dolore patiendo | |
| scriberet, quod esse caput debebat, si probari posset, | |
| nusquam posuit, non esse malum dolorem, sed quid | |
| esset et quale, quantumque in eo inesset alieni, deinde | |
| quae ratio esset perferendi; cuius quidem, quoniam | 10 |
| Stoicus fuit, sententia condemnata mihi videtur esse | |
| inanitas ista verborum. |