| Sed ut propius ad ea, Cato, accedam, quae a te dicta | 4.24.1 |
| sunt, pressius agamus eaque, quae modo dixisti, cum | |
| iis conferamus, quae tuis antepono. quae sunt igitur | |
| communia vobis cum antiquis, iis sic utamur quasi | |
| concessis; quae in controversiam veniunt, de iis, si | 5 |
| placet, disseramus. | |
| Mihi vero, inquit, placet agi subtilius et, ut ipse dixisti, | |
| pressius. quae enim adhuc protulisti, popularia sunt, ego | |
| autem a te elegantiora desidero. | |
| A mene tu? inquam. sed tamen enitar et, si minus | 10 |
| multa mihi occurrent, non fugiam ista popularia. sed | 25.1 |
| primum positum sit nosmet ipsos commendatos esse | |
| nobis primamque ex natura hanc habere appetitionem, | |
| ut conservemus nosmet ipsos. hoc convenit; sequitur | |
| illud, ut animadvertamus qui simus ipsi, ut nos, quales | 5 |
| oportet esse, servemus. sumus igitur homines. ex | |
| animo constamus et corpore, quae sunt cuiusdam modi, | |
| nosque oportet, ut prima appetitio naturalis postulat, | |
| haec diligere constituereque ex his finem illum summi | |
| boni atque ultimi. quem, si prima vera sunt, ita con- | 10 |
| stitui necesse est: earum rerum, quae sint secundum | |
| naturam, quam plurima et quam maxima adipisci. hunc | 26.1 |
| igitur finem illi tenuerunt, quodque ego pluribus verbis, | |
| illi brevius secundum naturam vivere, hoc iis bonorum | |
| videbatur extremum. | |
| Age nunc isti doceant, vel tu potius—quis enim | 5 |
| ista melius?—, quonam modo ab isdem principiis pro- | |
| fecti efficiatis, ut honeste vivere—id est enim vel e | |
| virtute vel naturae congruenter vivere—summum bo- | |
| num sit, et quonam modo aut quo loco corpus subito | |
| deserueritis omniaque ea, quae, secundum naturam cum | 10 |
| sint, absint a nostra potestate, ipsum denique officium. | |
| quaero igitur, quo modo hae tantae commendationes | |
| a natura profectae subito a sapientia relictae sint. | |
| quodsi non hominis summum bonum quaereremus, sed | 27.1 |
| cuiusdam animantis, is autem esset nihil nisi animus | |
| —liceat enim fingere aliquid eius modi, quo verum | |
| facilius reperiamus—, tamen illi animo non esset hic | |
| vester finis. desideraret enim valitudinem, vacuitatem | 5 |
| doloris, appeteret etiam conservationem sui earumque | |
| rerum custodiam finemque sibi constitueret secundum | |
| naturam vivere, quod est, ut dixi, habere ea, quae | |
| secundum naturam sint, vel omnia vel plurima et ma- | |
| xima. cuiuscumque enim modi animal constitueris, | 28.1 |
| necesse est, etiamsi id sine corpore sit, ut fingimus, | |
| tamen esse in animo quaedam similia eorum, quae | |
| sunt in corpore, ut nullo modo, nisi ut exposui, con- | |
| stitui possit finis bonorum. Chrysippus autem expo- | 5 |
| nens differentias animantium ait alias earum corpore | |
| excellere, alias autem animo, non nullas valere utra- | |
| que re; deinde disputat, quod cuiusque generis ani- | |
| mantium statui deceat extremum. cum autem homi- | |
| nem in eo genere posuisset, ut ei tribueret animi ex- | 10 |
| cellentiam, summum bonum id constituit, non ut ex- | |
| cellere animus, sed ut nihil esse praeter animum vi- | |
| deretur. uno autem modo in virtute sola summum | |
| bonum recte poneretur, si quod esset animal, quod | |
| totum ex mente constaret, id ipsum tamen sic, ut ea | 15 |
| mens nihil haberet in se, quod esset secundum na- | |
| turam, ut valitudo est. sed id ne cogitari quidem potest | 29.1 |
| quale sit, ut non repugnet ipsum sibi. |