| Sin dicit obscurari quaedam nec apparere, quia valde | 4.29.3 |
| parva sint, nos quoque concedimus; quod dicit Epi- | |
| curus etiam de voluptate, quae minimae sint voluptates, | 5 |
| eas obscurari saepe et obrui. sed non sunt in eo genere | |
| tantae commoditates corporis tamque productae tem- | |
| poribus tamque multae. itaque in quibus propter | |
| eorum exiguitatem obscuratio consequitur, saepe ac- | |
| cidit, ut nihil interesse nostra fateamur, sint illa necne | 10 |
| sint, ut in sole, quod a te dicebatur, lucernam adhibere | |
| nihil interest aut teruncium adicere Croesi pecuniae. | |
| quibus autem in rebus tanta obscuratio non fit, fieri | 30.1 |
| tamen potest, ut id ipsum, quod interest, non sit | |
| magnum. ut ei, qui iucunde vixerit annos decem, si | |
| aeque vita iucunda menstrua addatur, quia momentum | |
| aliquod habeat ad iucundum accessio, bonum sit; si | 5 |
| autem id non concedatur, non continuo vita beata tol- | |
| litur. bona autem corporis huic sunt, quod posterius | |
| posui, similiora. habent enim accessionem dignam, in | |
| qua elaboretur, ut mihi in hoc Stoici iocari videantur | |
| interdum, cum ita dicant, si ad illam vitam, quae cum | 10 |
| virtute degatur, ampulla aut strigilis accedat, sump- | |
| turum sapientem eam vitam potius, quo haec adiecta | |
| sint, nec beatiorem tamen ob eam causam fore. hoc | 31.1 |
| simile tandem est? non risu potius quam oratione | |
| eiciendum? ampulla enim sit necne sit, quis non iure | |
| optimo irrideatur, si laboret? at vero pravitate mem- | |
| brorum et cruciatu dolorum si quis quem levet, ma- | 5 |
| gnam ineat gratiam, nec si ille sapiens ad tortoris ecu- | |
| leum a tyranno ire cogatur, similem habeat vultum | |
| et si ampullam perdidisset, sed ut magnum et difficile | |
| certamen iniens, cum sibi cum capitali adversario, do- | |
| lore, depugnandum videret, excitaret omnes rationes | 10 |
| fortitudinis ac patientiae, quarum praesidio iniret illud | |
| difficile, ut dixi, magnumque proelium. deinde non | |
| quaerimus, quid obscuretur aut intereat, quia sit ad- | |
| modum parvum, sed quid tale sit, ut expleat summam. | |
| una voluptas e multis obscuratur in illa vita voluptaria, | 15 |
| sed tamen ea, quamvis parva sit, pars est eius vitae, | |
| quae posita est in voluptate. nummus in Croesi di- | |
| vitiis obscuratur, pars est tamen divitiarum. quare | |
| obscurentur etiam haec, quae secundum naturam esse | |
| dicimus, in vita beata; sint modo partes vitae beatae. | 20 |