| Atqui si, ut convenire debet inter nos, est quae- | 4.32.1 |
| dam appetitio naturalis ea, quae secundum naturam | |
| sunt, appetens, eorum omnium est aliquae summa | |
| facienda. quo constituto tum licebit otiose ista | |
| quaerere, de magnitudine rerum, de excellentia, quanta | 5 |
| in quoque sit ad beate vivendum, de istis ipsis ob- | |
| scurationibus, quae propter exiguitatem vix aut ne | |
| vix quidem appareant. quid, de quo nulla dissensio | |
| est? nemo enim est, qui aliter dixerit quin omnium | |
| naturarum simile esset id, ad quod omnia referrentur, | 10 |
| quod est ultimum rerum appetendarum. omnis enim | |
| est natura diligens sui. quae est enim, quae se um- | |
| quam deserat aut partem aliquam sui aut eius partis | |
| habitum aut vim aut ullius earum rerum, quae se- | |
| cundum naturam sunt, aut motum aut statum? quae | 15 |
| autem natura suae primae institutionis oblita est? | |
| nulla profecto <est>, quin suam vim retineat a primo | |
| ad extremum. quo modo igitur evenit, ut hominis | |
| natura sola esset, quae hominem relinqueret, quae | |
| oblivisceretur corporis, quae summum bonum non in | 20 |
| toto homine, sed in parte hominis poneret? quo | 33.1 |
| modo autem, quod ipsi etiam fatentur constatque inter | |
| omnis, conservabitur ut simile sit omnium naturarum | |
| illud ultimum, de quo quaeritur? tum enim esset | |
| simile, si in ceteris quoque naturis id cuique esset | 5 |
| ultimum, quod in quaque excelleret. tale enim visum | |
| est ultimum Stoicorum. Quid dubitas igitur mutare | 34.1 |
| principia naturae? quid enim dicis omne animal, | |
| simul atque sit ortum, applicatum esse ad se diligen- | |
| dum esseque in se conservando occupatum? quin | |
| potius ita dicis, omne animal applicatum esse ad id, | 5 |
| quod in eo sit optimum, et in eius unius occupatum | |
| esse custodia, reliquasque naturas nihil aliud agere, | |
| nisi ut id conservent, quod in quaque optimum sit? | |
| quo modo autem optimum, si bonum praeterea nullum | |
| est? sin autem reliqua appetenda sunt, cur, quod | 10 |
| est ultimum rerum appetendarum, id non aut ex | |
| omnium earum aut ex plurimarum et maximarum | |
| appetitione concluditur? ut Phidias potest a primo | |
| instituere signum idque perficere, potest ab alio in- | |
| choatum accipere et absolvere, huic est sapientia si- | 15 |
| milis; non enim ipsa genuit hominem, sed accepit | |
| a natura inchoatum. hanc ergo intuens debet insti- | |
| tutum illud quasi signum absolvere. |