| Qualem igitur hominem natura inchoavit? et quod | 4.35.1 |
| est munus, quod opus sapientiae? quid est, quod ab | |
| ea absolvi et perfici debeat? si est nihil in eo, quod | |
| perficiendum est, praeter motum ingenii quendam, id | |
| est rationem, necesse est huic ultimum esse ex virtute | 5 |
| agere; rationis enim perfectio est virtus; si est nihil nisi | |
| corpus, summa erunt illa: valitudo, vacuitas doloris, | |
| pulchritudo, cetera. nunc de hominis summo bono | 36.1 |
| quaeritur; quid igitur dubitamus in tota eius natura | |
| quaerere quid sit effectum? cum enim constet inter | |
| omnes omne officium munusque sapientiae in hominis | |
| cultu esse occupatum, alii—ne me existimes contra | 5 |
| Stoicos solum dicere—eas sententias afferunt, ut | |
| summum bonum in eo genere ponant, quod sit extra | |
| nostram potestatem, tamquam de inanimo aliquo lo- | |
| quantur, alii contra, quasi corpus nullum sit hominis, | |
| ita praeter animum nihil curant, cum praesertim ipse | 10 |
| quoque animus non inane nescio quid sit—neque | |
| enim id possum intellegere—, sed in quodam genere | |
| corporis, ut ne is quidem virtute una contentus sit, | |
| sed appetat vacuitatem doloris. quam ob rem utri- | |
| que idem faciunt, ut si laevam partem neglegerent, | 15 |
| dexteram tuerentur, aut ipsius animi, ut fecit Eril- | |
| lus, cognitionem amplexarentur, actionem relinquerent. | |
| eorum enim omnium multa praetermittentium, dum | |
| eligant aliquid, quod sequantur, quasi curta sententia; | |
| at vero illa perfecta atque plena eorum, qui cum de | 20 |
| hominis summo bono quaererent, nullam in eo neque | |
| animi neque corporis partem vacuam tutela relique- | |
| runt. |