| Vos autem, Cato, quia virtus, ut omnes fatemur, | 4.37.1 |
| altissimum locum in homine et maxime excellentem | |
| tenet, et quod eos, qui sapientes sunt, absolutos et | |
| perfectos putamus, aciem animorum nostrorum vir- | |
| tutis splendore praestringitis. in omni enim animante | 5 |
| est summum aliquid atque optimum, ut in equis, in | |
| canibus, quibus tamen et dolore vacare opus est et | |
| valere; sic igitur in homine perfectio ista in eo po- | |
| tissimum, quod est optimum, id est in virtute, lau- | |
| datur. itaque mihi non satis videmini considerare | 10 |
| quod iter sit naturae quaeque progressio. non enim, | |
| quod facit in frugibus, ut, cum ad spicam perduxerit | |
| ab herba, relinquat et pro nihilo habeat herbam, | |
| idem facit in homine, cum eum ad rationis habitum | |
| perduxit. semper enim ita adsumit aliquid, ut ea, | 15 |
| quae prima dederit, non deserat. itaque sensibus | 38.1 |
| rationem adiunxit et ratione effecta sensus non reli- | |
| quit. Ut si cultura vitium, cuius hoc munus est, ut | |
| efficiat, ut vitis cum partibus suis omnibus quam | |
| optime se habeat—, sed sic intellegamus—licet enim, | 5 |
| ut vos quoque soletis, fingere aliquid docendi causa—: | |
| si igitur illa cultura vitium in vite insit ipsa, cetera, | |
| credo, velit, quae ad colendam vitem attinebunt, sicut | |
| antea, se autem omnibus vitis partibus praeferat sta- | |
| tuatque nihil esse melius in vite quam se. similiter | 10 |
| sensus, cum accessit ad naturam, tuetur illam quidem, | |
| sed etiam se tuetur; cum autem assumpta ratio est, | |
| tanto in dominatu locatur, ut omnia illa prima na- | |
| turae huius tutelae subiciantur. itaque non discedit | 39.1 |
| ab eorum curatione, quibus praeposita vitam omnem | |
| debet gubernare, ut mirari satis istorum inconstan- | |
| tiam non possim. naturalem enim appetitionem, quam | |
| vocant ὁρμήν, itemque officium, ipsam etiam virtutem | 5 |
| tuentem volunt esse earum rerum, quae secundum | |
| naturam sunt. cum autem ad summum bonum volunt | |
| pervenire, transiliunt omnia et duo nobis opera pro | |
| uno relinquunt, ut alia sumamus, alia expetamus, | |
| potius quam uno fine utrumque concluderent. | 10 |