| At enim iam dicitis virtutem non posse constitui, | 4.40.1 |
| si ea, quae extra virtutem sint, ad beate vivendum | |
| pertineant. quod totum contra est. introduci enim vir- | |
| tus nullo modo potest, nisi omnia, quae leget quae- | |
| que reiciet, unam referentur ad summam. nam si | 5 |
| †omnino nos† neglegemus, in Aristonea vitia inci- | |
| demus et peccata obliviscemurque quae virtuti ipsi | |
| principia dederimus; sin ea non neglegemus neque | |
| tamen ad finem summi boni referemus, non multum | |
| ab Erilli levitate aberrabimus. duarum enim vitarum | 10 |
| nobis erunt instituta capienda. facit enim ille duo | |
| seiuncta ultima bonorum, quae ut essent vera, con- | |
| iungi debuerunt; nunc ita separantur, ut disiuncta | |
| sint, quo nihil potest esse perversius. Itaque contra | 41.1 |
| est, ac dicitis; nam constitui virtus nullo modo potest, | |
| nisi ea, quae sunt prima naturae, ut ad summam per- | |
| tinentia tenebit. quaesita enim virtus est, non quae | |
| relinqueret naturam, sed quae tueretur. at illa, ut | 5 |
| vobis placet, partem quandam tuetur, reliquam deserit. | |
| Atque ipsa hominis institutio si loqueretur, hoc | |
| diceret, primos suos quasi coeptus appetendi fuisse, | |
| ut se conservaret in ea natura, in qua ortus esset. | |
| nondum autem explanatum satis erat, quid maxime | 10 |
| natura vellet. explanetur igitur. quid ergo aliud in- | |
| tellegetur nisi uti ne quae pars naturae neglegatur? | |
| in qua si nihil est praeter rationem, sit in una virtute | |
| finis bonorum; sin est etiam corpus, ista explanatio | |
| naturae nempe hoc effecerit, ut ea, quae ante expla- | 15 |
| nationem tenebamus, relinquamus. ergo id est con- | |
| venienter naturae vivere, a natura discedere. ut qui- | 42.1 |
| dam philosophi, cum a sensibus profecti maiora quae- | |
| dam et diviniora vidissent, sensus reliquerunt, sic isti, | |
| cum ex appetitione rerum virtutis pulchritudinem | |
| aspexissent, omnia, quae praeter virtutem ipsam vi- | 5 |
| derant, abiecerunt obliti naturam omnem appeten- | |
| darum rerum ita late patere, ut a principiis perma- | |
| naret ad fines, neque intellegunt se rerum illarum | |
| pulchrarum atque admirabilium fundamenta sub- | |
| ducere. | 10 |