| Itaque mihi videntur omnes quidem illi errasse, | 4.43.1 |
| qui finem bonorum esse dixerunt honeste vivere, sed | |
| alius alio magis, Pyrrho scilicet maxime, qui virtute | |
| constituta nihil omnino, quod appetendum sit, relin- | |
| quat, deinde Aristo, qui nihil relinquere non est ausus, | 5 |
| introduxit autem, quibus commotus sapiens appeteret | |
| aliquid, quodcumque in mentem incideret, et quod- | |
| cumque tamquam occurreret. is hoc melior quam | |
| Pyrrho, quod aliquod genus appetendi dedit, deterior | |
| quam ceteri, quod penitus a natura recessit. Stoici | 10 |
| autem, quod finem bonorum in una virtute ponunt, | |
| similes sunt illorum; quod autem principium officii | |
| quaerunt, melius quam Pyrrho; quod ea non occur- | |
| rentia fingunt, vincunt Aristonem; quod autem ea, | |
| quae ad naturam accommodata et per se assumenda | 15 |
| esse dicunt, non adiungunt ad finem bonorum, de- | |
| sciscunt a natura et quodam modo sunt non dissimiles | |
| Aristonis. ille enim occurrentia nescio quae commini- | |
| scebatur; hi autem ponunt illi quidem prima naturae, | |
| sed ea seiungunt a finibus et a summa bonorum; quae | 20 |
| cum praeponunt, ut sit aliqua rerum selectio, naturam | |
| videntur sequi; cum autem negant ea quicquam ad | |
| beatam vitam pertinere, rursus naturam relinquunt. | |
| Atque adhuc ea dixi, causa cur Zenoni non fuisset, | 44.1 |
| quam ob rem a superiorum auctoritate discederet. | |
| nunc reliqua videamus, nisi aut ad haec, Cato, dicere | |
| aliquid vis aut nos iam longiores sumus. | |
| Neutrum vero, inquit ille. nam et a te perfici istam | 5 |
| disputationem volo, nec tua mihi oratio longa videri | |
| potest. | |
| Optime, inquam. quid enim mihi potest esse opta- | |
| tius quam cum Catone, omnium virtutum auctore, de | |
| virtutibus disputare? sed primum illud vide, gravis- | 45.1 |
| simam illam vestram sententiam, quae familiam ducit, | |
| honestum quod sit, id esse bonum solum honesteque | |
| vivere bonorum finem, communem fore vobis cum | |
| omnibus, qui in una virtute constituunt finem bonorum, | 5 |
| quodque dicitis, informari non posse virtutem, si quic- | |
| quam, nisi quod honestum sit, numeretur, idem dicetur | |
| ab illis, modo quos nominavi. mihi autem aequius | |
| videbatur Zenonem cum Polemone disceptantem, a | |
| quo quae essent principia naturae acceperat, a com- | 10 |
| munibus initiis progredientem videre ubi primum in- | |
| sisteret et unde causa controversiae nasceretur, non | |
| stantem cum iis, qui ne dicerent quidem sua summa | |
| bona esse a natura profecta, uti isdem argumentis, | |
| quibus illi uterentur, isdemque sententiis. | 15 |