| Minime vero illud probo, quod, cum docuistis, ut | 4.46.1 |
| vobis videmini, bonum solum esse, quod honestum sit, | |
| tum rursum dicitis initia proponi necesse esse apta | |
| et accommodata naturae, quorum ex selectione vir- | |
| tus possit existere. non enim in selectione virtus | 5 |
| ponenda erat, ut id ipsum, quod erat bonorum ulti- | |
| mum, aliud aliquid adquireret. nam omnia, quae | |
| sumenda quaeque legenda aut optanda sunt, inesse | |
| debent in summa bonorum, ut is, qui eam adeptus | |
| sit, nihil praeterea desideret. videsne ut, quibus summa | 10 |
| est in voluptate, perspicuum sit quid iis faciendum sit | |
| aut non faciendum? ut nemo dubitet, eorum omnia | |
| officia quo spectare, quid sequi, quid fugere debeant? | |
| sit hoc ultimum bonorum, quod nunc a me defenditur; | |
| apparet statim, quae sint officia, quae actiones. vobis | 15 |
| autem, quibus nihil est aliud propositum nisi rectum | |
| atque honestum, unde officii, unde agendi principium | |
| nascatur non reperietis. Hoc igitur quaerentes omnes, | 47.1 |
| et ii, qui quodcumque in mentem veniat aut quod- | |
| cumque occurrat se sequi dicent, et vos ad naturam | |
| revertemini. quibus natura iure responderit non esse | |
| verum aliunde finem beate vivendi, a se principia rei | 5 |
| gerendae peti; esse enim unam rationem, qua et prin- | |
| cipia rerum agendarum et ultima bonorum contine- | |
| rentur, atque ut Aristonis esset explosa sententia di- | |
| centis nihil differre aliud ab alio, nec esse res ullas | |
| praeter virtutes et vitia, inter quas quicquam omnino | 10 |
| interesset, sic errare Zenonem, qui nulla in re nisi in | |
| virtute aut vitio propensionem ne minimi quidem mo- | |
| menti ad summum bonum adipiscendum esse diceret | |
| et, cum ad beatam vitam nullum momentum cetera | |
| haberent, ad appetitionem tamen rerum esse in iis | 15 |
| momenta diceret; quasi vero haec appetitio non ad | |
| summi boni adeptionem pertineret! Quid autem mi- | 48.1 |
| nus consentaneum est quam quod aiunt cognito summo | |
| bono reverti se ad naturam, ut ex ea petant agendi | |
| principium, id est officii? non enim actionis aut of- | |
| ficii ratio impellit ad ea, quae secundum naturam sunt, | 5 |
| petenda, sed ab iis et appetitio et actio commovetur. |