| Nunc venio ad tua illa brevia, quae consectaria esse | 4.48.7 |
| dicebas, et primum illud, quo nihil potest brevius: | |
| Bonum omne laudabile, laudabile autem honestum, | |
| bonum igitur omne honestum. O plumbeum pugionem! | 10 |
| quis enim tibi primum illud concesserit?—quo qui- | |
| dem concesso nihil opus est secundo; si enim omne | |
| bonum laudabile est, omne honestum est—quis tibi | 49.1 |
| ergo istud dabit praeter Pyrrhonem, Aristonem eo- | |
| rumve similes, quos tu non probas? Aristoteles, Xeno- | |
| crates, tota illa familia non dabit, quippe qui vali- | |
| tudinem, vires, divitias, gloriam, multa alia bona esse | 5 |
| dicant, laudabilia non dicant. et hi quidem ita non | |
| sola virtute finem bonorum contineri putant, ut rebus | |
| tamen omnibus virtutem anteponant; quid censes eos | |
| esse facturos, qui omnino virtutem a bonorum fine | |
| segregaverunt, Epicurum, Hieronymum, illos etiam, si | 10 |
| qui Carneadeum finem tueri volunt? iam aut Callipho | 50.1 |
| aut Diodorus quo modo poterunt tibi istud concedere, | |
| qui ad honestatem aliud adiungant, quod ex eodem | |
| genere non sit? placet igitur tibi, Cato, cum res | |
| sumpseris non concessas, ex illis efficere, quod velis? | 5 |
| Iam ille sorites <est>, quo nihil putatis esse vitiosius: | |
| quod bonum sit, id esse optabile, quod optabile, id | |
| expetendum, quod expetendum, id laudabile, deinde | |
| reliqui gradus. sed ego in hoc resisto; eodem modo | |
| enim tibi nemo dabit, quod expetendum sit, id esse | 10 |
| laudabile. Illud vero minime consectarium, sed in | |
| primis hebes, illorum scilicet, non tuum, gloriatione | |
| dignam esse beatam vitam, quod non possit sine | |
| honestate contingere, ut iure quisquam glorietur. dabit | 51.1 |
| hoc Zenoni Polemo, etiam magister eius et tota illa | |
| gens et reliqui, qui virtutem omnibus rebus multo | |
| anteponentes adiungunt ei tamen aliquid summo in | |
| bono finiendo. si enim virtus digna est gloriatione, | 5 |
| ut est, tantumque praestat reliquis rebus, ut dici vix | |
| possit, et beatus esse poterit virtute una praeditus | |
| carens ceteris, nec tamen illud tibi concedetur, praeter | |
| virtutem nihil in bonis esse ducendum. illi autem, | |
| quibus summum bonum sine virtute est, non dabunt | 10 |
| fortasse vitam beatam habere, in quo iure possit glo- | |
| riari, etsi illi quidem etiam voluptates faciunt inter- | |
| dum gloriosas. vides igitur te aut ea sumere, quae | 52.1 |
| non concedantur, aut ea, quae etiam concessa te nihil | |
| iuvent. |